Latin
1.5.461 to 1.5.473
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.5.461-473
Unproofread scanNot analysed yet
Tum porro et vox Stare, non praxin, sed perseverantem permansionem in aliquo significat. Denique cathedra et sedere plerumque doctorum vel iudicum est. Hic vero (ut ex sequenti Antithesi apparet) de doctrina agitur. Quare Cathedra derisorum, hic falsa doctrina est: et sedere in ea, est eam docere. Dicitur autem Derisorum, quia seductores plerunque sunt αὐτοκατάκριτοι ,scientes ac volentes docent falsa, non habita ratione gloriae ac voluntatis mandatique Dei, aut salutis hominum: sed omnia deridentes, et contemptui habentes, pergunt suum furorem furere, sibimet, Deo et hominibus esse iniurii. Possis tamen etiam omnia illa tria ad doctrinam referre: ac per primum intelligere seductionem aut aberrationem a vero, quia hoc videtur Abire indicare, qui non passus est se seduci: secundum de pertinacia in errore, quod ipsum verbum Standi prae se fert: postremum de institutione aliorum in errore, quod Cathedra notat. Convenit pulchre cum hoc sensu aut significatione vocis huius; quod Dominus dicit Matth. 23, scribas et pharisaeos audiendos esse, cum sedent in cathedra Moysi: id est, doctrinam eius tradunt aut legunt: non cum sedent in cathedra pestilentiae aut derisorum. Nam de aequalitate dignitatis, aut successione in locum Moysis intelligi non potest. Non enim Moysi, sed Aaroni; illi successerant. Moyses non reliquit post se certum ordinem successorum, praeter unum Iosuam: nec quisquam illi comparandus fuit. Quod autem haec sit sententia, etiam ex eo apparet, quod alioqui, si pro sola functionis successione Cathedram acciperet, adiunctis verbis, Quicquid dixerint, facite, videretur praecipere, eos esse sine omni exceptione audiendos: atque ita illorum toties damnatos errores confirmasset. Quod Dominus nequaquam vult, ut ex aliis locis cernere est. Sic et Hilarius hanc vocem super Psalm. 138 explicat, inquiens: Cum igitur doctrina Pharisaeorum ob id probabilis esse docetur, quia ipsi in Moysi cathedra sederunt, doctrina necessario significatur in Cathedra.