Latin
1.5.63 to 1.5.74
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.5.63-74
Unproofread scanNot analysed yet
Tertio, est calix laeticiae, quem bibunt sancti ab afflictionibus liberati. Huius meminit David Psal. 23: Et calix meus abundans seu inebrians quam praeclarus est? Dominus sors partis meae, et calicis mei, Psal. 16: id est, ipse portio et ordinata mihi haereditas est. Item, Calix meus superabundans, Psal 25: id est, bona quae mihi Deus tanquam sortem meam contulit, redundant. Hoc pacto calix tam in bonam quam in malam partem sumitur. Nam unicuique adversa et prospera Deus certo admensus est: bibetque suam portionem, velit nolit: perinde ac paterfamilias dimensum cuique servo assignat, ac inter liberos portiones distribuit Psal. 11: mutuata metaphora a potantium veteri ritu, quo per modiperatorem, hoc est convivii praesidem, sua cuiusque vini portio, quam hauriret, statuebatur. Sic enim Deus unicuique sua et quae exhauriat, mala, et quibus fruatur, bona certa ratione definivit. Est et in Scripturis calix daemoniorum, 1. Cor. 8. Calicem daemoniorum et Domini simul bibere velle. Reliqua vide in agnatis vocibus, Vino, Aqua, Ebrietate, Bibere, et similibus, praesertim autem in verbo BIBERE. CALVICIUM FACERE, aut Caput tondere, luctus indicium fuit Israelitis: sicut et de barba supra diximus. Hinc Ieremias praedicens Philistaeis exitium, dicit 47 capi Veniet calvicium in Gazan. Sic et Ezech. 7 inquit, Et in universis capitibus eorum calvicium: per signa luctus ac moeroris, causas eius, nempe tristes poenas indicans. Eadem phrasis et Isaiae 15, ac Ierem. 48, et Amos 8 reperitur, ac in eodem sensu. Usitatissimum enim est Scripturae, ut per effectus causas, per consequentia sua antecedentia, et coniunctas res alias, item per indicia ac signa res indicatas intelligi velit. Contra autem, non fieri super aliquo calvicium, est non doleri aut deplorari alicuius mortem Iere. 16, Neque ponetis calvicium inter oculos vestros super mortuum Deut. 14. et Ezech. 27. Levit. 13 calvicium pro indicio leprae habetur, cum quodam tamen discrimine. 2. Reg 2. Insultabant pueri Helisaeo dictitantes, Ascende calve, ascende calve. Quia calvicium deformat hominem, etiam masculum, nedum feminam.