Latin
1.5.705 to 1.5.737
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.5.705-737
Unproofread scanNot analysed yet
Item Concupivi salutare tuum Domine, et lex tua meditatio mea est. Esaiae 51. Egressus est salvator meus. Cap. 52. Videbunt omnes terrae salutare Dei nostri. Cup. 62. Ecce salvator tuus venit, Ieschuach. Salvator. Esaiae 12. Haurietis aquas cum gaudio de fontibus Salvatoris. Inde est appellatio IESUS in novo Testamento. Habacuc tertio: Ego in Domino gaudebo, et exultabo in Deo IESU meo. Esdrae libro quarto. capite septimo Revelabitur meus IESUS. Angelus. Quia mittitur ad salvandum. Esaiae sexagesimotertio: Angelus faciei eius salvavit nos. Angelus Domini (Helohim) Exodi 14. Tollens se angelus Domini, qui praecedebat castra Israel, abiit post eos. Item Exodi 23. 32. 33. Ita angelus Iehova dicitur ipse Iehova, Iudi. 6. Primum enim ponitur: Apparuit Gideoni angelus Iehova. Postea adiicitur: Respiciens ad eum Iehova, ait. Item: Dixit ei Iehova, Ego ero tecum. Certum autem est, appellationem Iehovae tantum convenire Deo: et secundae personae tribuitur, quia is duxit populum Israeliticum. Angelus testamenti, Malach. 3, Statim veniet ad templum suum dominator, quem vos quaeritis: et angelus testamenti, quem vos vultis. id est, promissus Messias. Stella ex Iacob Numer. 24. Orietur stella ex Iacob. Vocatur autem stella, quia illustris erat futurus Messias, et magnam allaturus lucem doctrinae: item largiturus lucem cordium, donaturus lucem aetetnam. קלא Admirabilis, Esaiae 9. propter essentiam et officium, quia est verus Deus et homo. Deinde, quia mirando modo vincit diabolum et expiat homines, nempe passione et morte sua. Insuper mirificat sanctos suos, ut inquit David: id est, mirabiliter regit et conservat Ecclesiam suam. יועץ Consiliarius. Esaiae 9. a doctrina, qua erudit suam ecclesiam, ut recte Deum cognoscant: quod ad essentiam et voluntatem eius attinet. גבוד Fortis. Aliqui construunt cum אל . Esaiae 9. a potentia, qua praeditus est iuxta divinitatem: et a factis, quod potenter diabolum, mortem et infernum esset superaturus, et genus humanum in aeternam libertatem asserturus.