Latin
1.5.96 to 1.5.119
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.5.96-119
Unproofread scanNot analysed yet
CORPUS, primum significat istam crassiorem, magisve conspicuam hominis partem: aliquando etiam vitam istam vegetativam, ut Esa. 50. Corpus meum dedi percutientibus. Matth. 10. Nolite timere eos qui occidunt corpus. Sic corpus Domini recondi in sepulchro, aut non inveniri ibi. Sic Paulus dicit, scortationem esse peccatum in proprium corpus. Nam cum omnis coitus, quantumvis moderatus, valde laedat hominem: tum praesertim illae furiosae libidines, quae sine modo ac fine cum petulantissimis scortis patrantur, plane frangunt valetudinem. Etsi vero etiam ebrietas et ira laedunt valetudinem, tamen multo magis scortatio, ut non immerito hoc quasi proprium malum huic peccato attribuatur, quod laedat proprium corpus, aut sit in proprium corpus. Sic Psalm. 40, et Hebr. 10 legitur, Sacrificium et holocaustum noluisti, corpus autem aptasti mihi: pro, fecisti me incarnari: aliqui intelligunt de veritate pietatis, sicut infra Septima significatione. Secundo, significat metaphorice coetum, praesertim Ecclesiam. 1. Cor. 10. Multi unum corpus lumus, Omnes in unum corpus sumus baptizati. Aliqui putant in hac significatione dici scortationem contra proprium corpus, quod nos ex membris Christi scortorum membra faciat, atque ita prorsus extreme nostra corpora deformet. Eadem ferme significatione scortator dicitur. cum scorto unum corpus fieri. Tertio, significat totum hominem: ut Iacobus cap. 3 dicit quod lingua maculet totum corpus. Aliqui intelligunt totam vitam, omnesque actiones. Aliqui etiam de metaphorico corpore totius coetus, quod unus calumniator deformet totam Ecclesiam Dei. Sed prima significatio videtur caeteris aptior. Sic Paulus 1. Cor. 6, corpora nostra, id est, totum hominem dicit esse membra Christi. Quarto, Paulus 1. Cor. 15, duplicis corporis mentionem facit, animalis et spiritualis. Animale vocat hoc naturale, Physicis motibus ac peccato etiam ipsi obnoxium. Spirituale vero, illud purificatum et glorificatum, liberum ab omni peccato, ac etiam Physicis illis motibus, morborum, esuriei, somni, defatigationis, et similium: ut ipsemet ibi sese abunde declarat.