Latin
1.6.1 to 1.6.3
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.6.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
DAEMONIUM, Graeca vox a scientia, ut volunt, deducta: significat in Sacris literis proprie ipsos pravos spiritus vel angelos, quos et Satanas et Diabolos vocamus. De hac igitur voce, vel potius re, in vocabulo Diaboli. Nunc pauca adiiciam. Credo gentiles ideo diabolos vocasse Daemonia, a sciendo: quia viderunt saepe illos spiritus futura praescire, ac praenunciare. Quod etiam Plato in Cratylo, et Lactantius lib. 2, testantur. Aliquando tamen Daemones dicti sunt gentilibus, Deorum filii: corpora quidem, sed tamen immortalia habentes, ut ipsi eos esse confinxerunt. Hoc sensu Act. 17 philosophi et alii Athenienses dicunt, Paulum annunciare novos daemonas: id est, quosdam recens natos deorum filios. Doctrina porro daemoniorum. apud Paulum, est doctrina a diabolis excitata, ac in mundum et Ecclesiam invecta: quasi diceret, Non est humanum, sed diabolicum inventum. Aliquando Daemonium videtur significare idolum. 1. Cor. 10. Quae gentes immolant, daemoniis immolant: Et, Nolo vos esse participes daemoniorum. DAMNARE, et DAMNATIO, in verbo Condemno exponitur. DARE verbum varios idiotismos in hac lingua, tum per se, tum ratione adiunctarum vocum habet: quos ordine percurram. Illud autem ante omnia moneo, valde crebro idem plane valere, quod verbum Pono, in Sacris. Quare saepe inter se coniunguntur, saepe etiam pro se invicem ponuntur: ut qui alterutrum norit, utrunque norit. De qua re in verbo PONO. Plurimae quoque locutiones huius verbi possunt exponi per facere, efficere, aut fieri. Significat igitur crebro Permittere. Numer. 21. Neque dedit rex Syon, pertransire Israelem per terminum aut regionem suam. Non dabit in commotionem pedem tuum: Psalmo 121: pro, non permittet ut nutes. Exod. 3. Non dabit vos Pharao: pro, permittet. Psalm. 55. Non dabit in aeternum nutationem iusto. Psalm. 16. Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. Sic et Numer. 21, Chamos dedit filios suos fugitivos, et filias captivas. De qua significatione plura in verbo TRADERE. Est alioqui etiam propria Regula a nobis proposita, de verbis significantibus permissionem alicuius rei aut actionis. Pro impetrare aliqui exponunt illud 1. Iohan. 5, Si quis viderit fratrem peccantem non ad mortem, oret, et dabit ei vitam. Sed puto illud (Dabit) referendum esse ad Deum, quod Deus exoratus dabit vitam et poenitentiam.