Latin
1.6.32 to 1.6.42
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.6.32-42
Unproofread scanNot analysed yet
Tertio, quod respectu piorum sit tantum unus Deus, quia illi tantum unum esse verum Deum sentiunt, et illi uni Deo adhaerent, ac in eum solum sperant, et omnia bona a Deo esse norunt, illiusque causa agunt quicquid recte agunt. Vox igitur Deus etsi absoluta esse videtur, tamen cum Deus alicuius esse dicitur, relative accipitur, teste ipso Christo. qui cum interpretatur titulum Dei, Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob, dicit Deum non esse mortuorum: ostendens, in voce Dei non solum summam quandam maiestatem indicari, sed etiam tum auxilium curamque ipsius erga creaturas, tum vicissim creaturarum timorem, cultum, ac implorationem opis erga ipsum. Quam correlationem cum Deo plane mortui, id est, prorsus in nihilum corpore et anima redacti (ut Saducaei de hominibus sentiebant) praestare aut habere non possent. Hac igitur correlatione vocis confutat Christus Saducaeos. Quomodo vero ex animae immortalitate sequatur resurrectio, aut contra, et quam nam ratione istae duae quaestiones cohaereant, postea in voce RESURRECTIO docebo. Talem respectum in voce Deus et Psal. 95 testatur, cum inquit: Quoniam ipse est Deus noster, nos autem populus pascuae eius. Ponitur porro vox Dei אלהים Elohim, aliquando, et quidem valde crebro in Sacris literis, in plurali numero Dii, pro uno vero Deo. Quod proculdubio indicium est pluralitatis personarum. nam aliquando etiam verbum pluralis numeri ei nomini adiungitur. ut Gen. 1. Et dixit Dii, FACIAMUS hominem ad imaginem nostram, et similitudinem nostram. Huic autem longe pulcherrimo, et ab omnibus piis celebratissimo testimonio, adiiciamus cum gratiarum actione illud quoque, quod iam nobis Dominus suggerit: nempe quod etiam alibi in Scriptura Spiritus sanctus hanc eandem hominil creationem describens, idque hac ipsa voce Faciendi, pluribus creatoribus attribuerit. Nam Isaiae 44, loquens propheta de vero Deo creatore caeli et terrae, inquit: Nunc igitur audi Iacob serve meus, et Israel quem elegi.