Latin
1.6.69 to 1.6.96
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.6.69-96
Unproofread scanNot analysed yet
Dare gladium in manus alicui Exod. 5. accusant Isralitae Moysen, quod dederit Aegyptiis gladium contra eos: id est, causam aut occasionem saeviendi contra ipsos. In maledictionem et iuramentum dare, Numer. 5. In signum et proverbium dare. Ezech. 4. pro, tale exemplum poenarum divinarum ac calamitatum in aliquo constituere, ut omnes alicui malum imprecantes dicant, Accidat tibi sicut illi, etc. Sicut Ovidius in Ibin, longum catalogum talium imprecationum, quae ab exemplis calamitosorum sumptae sunt, recenset. Contra autem est, Dare in benedictionem. In iuramentum dare, est, ut iurantes sibimet imprecentur hoc aut illud mali, quod tali homini accidit, si id verum sit aut non sit, si id fecerint aut non fecerint, de quo iurant. Concubitum alicui dare, Levit 18. pro, rem habere cum aliquo. Sic Dare fornicationes suas cum aliquibus, Ezech 23. In conspectu alicuius aliquem dare, Isaiae 41. Supra diximus in voce CONSPECTUS, significare subiicere. Aliquando etiam simpliciter significat proponere, ut Deuteron. 30. Benedictio et maledictio quas dedi coram te: pro, tibi proposui. In corde dare. Ezech. 35. Dedit in corde eius ad docendum: pro, reddidit eum aptum ad docendum. Cor alicui rei, aut ad aliquid dare, Eccles. 1. pro; assentiri ei, aut dedere semet illi. In opprobrium aut desertum dare, Ezech. 5. Psalm. 78. pro, efficere ut talis sit. Sic, Dedit me desolatam tota die moerentem, Thren. 1. pro, desolavit, talem effecit. Sic etiam, Dedi te ducem, 1. Reg. 16. Dare sortem, Actor. 1. est proiicere sortem, aut sortiri. Sic enim ibi sorte Matthiam elegerunt in Apostolatum. Hostes dare percussos: pro, efficere ut eos caedas Deuteron. 28. Faciem dare ad vel contra aliquem, Dan. 9. pro, ad eum sese vertere. Dicitur autem alias de conversione hominis ad Deum: alias etiam de irati Dei inspectione, aut iudicio ac poena super reos, Ezech. 14. Maculam dare in aliquem: pro laedere eum, ita ut vel cicatricem habeat, vel etiam aliqua parte corporis mutiletur.