Latin
1.6.72 to 1.6.86
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.6.72-86
Unproofread scanNot analysed yet
Atque haec describunt Deum ostendendo duntaxat quid non sit: nempe esse eiusmodi substantiam, quae non sit creata, quae initium non habuerit, quae item non moriatur seu corrumpatur, quae denique non conspiciatur corporeis oculis, neque etiam contrectari, aut sensibus percipi queat. Secundo: Quaedam nomina dicuntur affirmative, eaque relationem arguunt ad ea quae a Deo distinguuntur. Huius ordinis sunt, Dominus, Rex, creator, gubernator. Dominus nanque est, respectu ministrorum: Rex, propter subditos quos regit: Creator, propter creaturas quas admirabili potentia condidit: Gubernator, quod easdem sua sapientia conservat, gubernat, moderatur. Tertio, Quaedam nomina tantum signant aliquid consequens naturam aut operationem Dei, veluti haec: Iustus, sanctus, bonus sapiens, potens: quae natura quidem et operationem Dei consequuntur (ex effectis namque ipsius Dei sumpta sunt) minime tamen substantiam ostendunt. Quarto, Quaedam denique significant rationem quandam accidentariam, quae a natura, aut ab operationibus Dei derivatur, cuius generis sunt haec: Protector, defensor, clypeus, petra, refugium, etc. Quinto, Ex his vero omnibus promptum est animadvertere, nulla omnino extare nomina quae substantiam Dei apposite evidenterque exprimunt. Verum adscribamus sane prolixiorem horum Dei epithetorum enumerationem, ut eam Fagius ex Rabbi Salomone recenset. Sunt autem eius haec verba. Sed placet hic commemorare, quomodo Hebraei haec Dei epitheta, quae sibi ipsemet Deus attribuit, exponant atque enarrent. Quod bis dicitur Adonai Adonai eo significari dicunt duplicem in Deo misericordiam: alteram, qua praeservat hominem a peccato: alteram, qua remittit ei qui peccavit delictum. Secundo, vocat se אל El, id est, Deus fortis: quo innuitur potentia Dei, qua potest succurrere suis, utcunque oppressis. Tertio misericors est praeservans scilicet a lapsu. Quarto, clemens est, erigens scilicet lapsum. Quinto, longanimus est non statim punit homines atque peccant, sed differt poenam: quia non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat.