# Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.6.87-98

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 1.6.87 to 1.6.98. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.6.87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.6.87

Sexto, multae pietatis sive misericordiae est, erga eos scilicet qui indigent, et non habent merita. Septimo, multae quoque veritatis, in praestandis scilicet promissis. Octavo, custodit pietatem sive bonitatem in mille generationes. Punit enim peccata parentum in filiis, in tertiam et quartam usque generationem: misericordiam vero ac bonitatem suam protendit in mille generationes, ita ut misericordia eius maior et amplior sit ira eius, id quoddam Hebraeorum sapientes ita efferunt: Maior est pro prietas bonitatis Dei, quam proprietas ultionis. Nono, remittit omnis generis peccata: Iniquitatem, hoc est, ea peccata quae temere et cum quadam praesumptione admittuntur: transgressionem, hoc est, defectiovem et ἀποστασίαν , quod Hebraeis est פשע Paescha: Manifesta quoque et publica peccata, quae veniunt appellatione חטאה Chataah. tametsi quidam חטאית Chataot dici volunt peccata, quae in pueritia maxime, non pleno rationis usu fiunt. Decimo, non est respector personarum, non enim innocentem habet eum qui nocens est. Undecimo, visitat iniquitatem patrum super filios, si scilicet filii imitentur facta et scelera parentum. Alias non portabunt filii iniquitatem parentum. Hactenus Hebraei quae bona ex parte leguntur et apud Rabbi Salomonem. Et Hebraei haec Dei epitheta sive elogia sic dividunt, ut ex ipsis faciant 13 (quas sic vocant) proprietates Dei. Observandum autem est, quod plerunque Paulus in suis Epistolis nomen Dei, patri, Domini autem, Christo seu filio Dei tribuit: quod non eo facit, quod vel pater non sit etiam Dominus, vel filius non sit vere Deus: sed ideo, quod in mysterio redemptionis patri summa dignitas ut vero Deo tribuitur: et filio contra exinanitio, quod pater donaverit et miserit filium, eique mandata redimendi et docendi humani generis tradiderit. Quapropter filius tanquam iam servus, dicit se ab illo missum: se eius, non suam voluntatem facere: illum honorificare, seque tantum eius mandatum exequi, et doctrinam docere, non suam.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
