# Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.6.992-1009

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 1.6.992 to 1.6.1009. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.6.992
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.6.992

Est vero in praedicto loco Lucae diligenter observandum, quod illud verbum Dico, omnino sit coniungendum cum sequenti sententia, Remissa sunt, etc. Sensus enim est, Affirmo ei esse remissa peccata. Illud QUIA, non coniungendum est cum verbo Remissa, quasi causam remissionis indicet: sed cum eo ipso Dico aut Assero. indicat enim rationem aut demonstrationem assertionis, non causam efficientem factae remissionis: de qua re tum alibi in hoc opere, ut in vocula QUIA, tum et in libello de Fide, prolixius. Dicere patri, quid facis: aut matri, quid generas? Isaiae 45, est, tum litigare cum suo superiore, tum velle videri eo sapientiorem: praesertim autem Deo sese opponere. Vide PATER, et Reg. universales. Humanum, aut humano more, aut secundum hominem dicere, crebra est apud Paulum phrasis. Licet vero in Graeco textu sit λέγω , dico, a plerisque tamen per verbum Loquor est reddita. Ea autem habet varias significationes. Interdum enim adhibetur vitandae suspicionis blasphemiae: ut Romanorum tertio: Num iniustus Deus qui inferat poenam? (humano more loquor) Absit, etc. interdum fugiendae invidiae causa. veluti quum cogitur Apostolus de suis gestis aliquid dicere, ut muneris sui autoritatem asserat, solet praefari, se in ea re cogi ex hominum consuetudine loqui, quamvis in diversum finem: ut 1. Cor. 15, et 2. Corinth. 11. Nonnunquam vero utitur hac formula loquendi, quum docendi causa exemplum aliquod ex communi hominum usu petit: ut Rom. 6. et Galat. 3. Item aliquoties quum hominis doctrinam Dei autoritati opponit, ut illa isti cedat: ut 1. Corinth. 9, et Galat. 1. DIES, non tantum in Sacris, sed et in prophanis, alias significat tempus quo sol est supra horizontem, quam Mathematici diem artificialem vocant. Sic Ionas dicitur fuisse in ventre ceti tres dies et tres noctes. Alias totum tempus quo sol prorsus circumvoluitur circa terram: quam Mathematici naturalem diem appellant.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
