# Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.7.18-33

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 1.7.18 to 1.7.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.7.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.7.18

Sic fratres Iosephi, Genesis 45 dicuntur cum eo comedisse, et inebriati esse: id est, satis large et usque ad hilaritatem bibisse. Hag. 1. Bibitis, et non inebriamini. Sic et illud Psalmi accipiendum est: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae. Et, Visitasti terram, et inebriasti eam. Augustinus de quacunque saturatione boni, vocem hanc intelligit. Verba eius haec sunt: Hoc verbum et pro saturitate solet poni in Scripturis, quam qui diligenter adverterit, multis in locis inveniet. Unde et illud est: Visitasti terram, et inebriasti eam, multiplicasti ditare eam. eo quod in laude benedictionis hoc est positum, et donum Dei commemoratur. apparet, hanc ebrietatem saturitatem significare: Haec ille. Quarto, Inebriari synecdochice pro omni inordinata vita accipitur. 1. Thess. 5. Qui ebrii sunt, noctu ebrii sunt. Quia ebrietas est plurimorum vitiorum causa, ideo eam pro omni genis peccatis ponit. Est porro quaedam obscura phrasis, Addere ebriam sitienti. quam quidam docti hoc modo exponunt: Ut benedicat sibi in corde suo, atque addat ebriam sitienti: Deut. 29. id est, ita adulationibus conatur sopire synteresin, et sibi imponere, ut malum putet ludicrum esse: veluti si quis vehementi siti accensus, sese inebriaret vino, ne amplius tangeretur sensu, cum potius sitim illam restinguere sobrietate et abstinentia deberet. Ego opinor esse interpositam loquutionem nomine Dei aut Moysis, quod talis sit sibi et aliis poenas attracturus, futurum ut innoxius cum sonte puniatur, perinde ac si eodem modo male tractetur sitiens ut ebria. Nam crebro ista phrasis, Colligere cum aliis, pro eodem modo tractari ponitur. ut, Ne colligat animam meam cum inpiis. Posses etiam non incommode sic exponere, quod tales idololatrae ita sibi temere blandiantur, seque ac suas idololatrias comparatione, exemplis ac testimoniis aliquorum piorum doctorum pallient: perinde facientes, ac si ebriosam et impuram mulierem, seu (ut Anna inquit) filiam Belial conferrent cum femina casta et pudica matrona: sicut Eli addebat sitientem Annam ebriae, seu ponebat eam cum filia Belial.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
