Latin
1.7.181 to 1.7.222
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.7.181-222
Unproofread scanNot analysed yet
Matth. 5. Ponunt lucernam super candelabrum, et lucet. pro, ut luceat. Matth. 26. Appropinquat hora, et filius hominis tradetur. pro, ut tradatur, aut qua tradetur. Rom. 11. Quis prius dedit ei, et reddetur? pro, ut ei reddi debeat, aut oporteat. Utinam, et Sicut: Iob 16. Et disceptet homo cum Deo, et filius hominis cum amico suo. pro, utinam disceptare posset homo cum Deo, sicut filius hominis cum amico suo. Utique: Genes. 17. Incircumcisus masculus, et exterminabitur. pro, utique exterminabitur. Superfluum interdum est, quod et supra monui, ut Exod. 4. Et respondit Moyses, et dixit: Et ecce non cadent. pro, Ecce nos cadent. Levit. 17. Et sequenti die comedetur, Et quod superfuerit ex eo. abundat Et posterius. Genes 43. Nisi reduxero, et peccabo. Rom 8. Misso filio, et condemnavit peccatum de peccato. Sic apud Graecos post τὶς et ὅτι ,solet καὶ Et abundare: ut 1. Corinth 15. Quid et baptizetur? [Matt.] 28 Equidem ego: Genes. 48. Et ego cum venirem ex Mesopotamia, mortua est Rachel. Simile ferme illud est initio 2. cap. Corinth. 1. Et ego cum venirem ad vos, veni non in sublimitate sermonis. Autem: 2. Paral 12 Et nos Iehova Deus noster. pro Iehova autem est Deus noster: vel, quod ad nos attinet, Iehova est Deus noster. Marci 1. Et erat in Synagoga homo in spiritu immundo. pro, Eratautem. In: 1. Sam. 26. Percutiam eum lancea, et terram. pro, in terram. id est, perfosso eo, infigam lanceam in terram. ET coniungit aliquando duo verba, quorum alterum, excluso Et, posset commutari in infinitivum. Gen. 9. Et coepit, et plantavit. pro, coepit plantare. Iudicum 9. Et vidit, et ecce populus egrediebatur. pro, vidit populum egredi. Aliquando est quasi completiva particula. Nonnunquam copula longius a suo loco ponitur. Cum praepositio: 1. Samuel. 13. Nam fuit arca Domini in die illa, et filii Israel. pro, cum filiis Israel.