Latin
1.7.366 to 1.7.370
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.7.366-370
Unproofread scanNot analysed yet
ELIGERE, verbum notae significationis: sed ponitur nonnunquam per catachresin, pro delectari. ut Isaiae 58. An tale est ieiunium, quod elegi? id est, quod probo, quo delector. Electus, et Electi, nonnunquam significat praestantes, eximios: sicut etiam ob florem et vigorem aetatis iuvenes apud Hebraeos בחורים Bachurim, id est, electi vocantur. Qua ratione aliqui exponunt illud: Multi sunt vocati, pauci vero electi. id est, eximii ac vere probi Christiani: Sed crebro, praesertim in Novo testamento, ii dicuntur Electi, quos sibi Deus singulari quodam consilio in Christo delegit, nunquam repudiandos, sed certo in vitam aeternam transferendos. Rom 8. Quos praescivit, eos et elegit: quos elegit, eos et vocavit. Ibidem: Electis omnia cooperantur in bonum. Petrus inquit: Studete facere firmam vestram vocationem et electionem. id est, pia vita apud omnes obsignate et confirmate, vos vere a Deo vocatos et electos. Prior quidem est ordine electio, quam vocatio: sed hic postponitur, tanquam quiddam maius, efficacius, ac nobilius. Electio alicuius rei: pro electa et praestante in suo genere ponitur, ut alibi dixi: ut, Electio sepulchrorum, pro electis sepulchris, Gen. 23. Electio Principum Pharaonis, Exodi 15. pro electis, praecipuis, summis. Electio votorum, Deut. 12. pro, electis votis. Electio vallium: Esaiae 22, Electio vallium tuarum repletae sunt curru. pro, praecipuae valles. Populus electionum non consistet. Dan. 1. pro, selecti ac optimi milites. ELEEMOSYNA, Graecum vocabulum, proprie significat misericordiam: sed per catachresin aut metalepsin crebro significat ipsa gratuita, ac ex misericordia profecta beneficia: in quo usu aut abusu vox haec crebro in Novo testamento posita reperitur. Loca notiora sunt, quam ut ea citari sit necesse. Sic et vox Hebraea חסד Chesod utrumque significat, tum animi promptitudinem in benefaciendo, tum etiam ipsa gratuita beneficia miseris egentibusque praestita. De quo vide infra in MISERICORDIA.