Latin
1.7.4 to 1.7.10
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.7.4-10
Unproofread scanNot analysed yet
ERGO, videtur aliquando abundare. Matth. 7. Omnia ergo quae volueritis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis. ERRARE, per metaphoram non tantum de ista externa oberratione sine certis sedibus aut certa vocatione dicitur (ut cum Gen. 20 dicit Abrahamus, Quando errare me fecit Deus de domo patris mei: pro, errabundum eduxit) sed etiam de errore in doctrina et veritate. ut Isa. 9. Et erant beatificantes populum istum, errare facientes. pro, qui beatum dicunt populum istum; iactantes religionem et vitam eius, seducunt eum. Sic saepe Psal. 119, errare a mandatis Dei: et Ezech. 44. Erraverunt a me post idola sua. Item, errare corde: Psal. 95. Populus errantes corde sunt, et ipsi non cognoverunt vias meas. Errare in prophetis, 2. Par. 36. pro, illudere eis ut seductoribus, habere eos pro seductoribus. ERUBESCO verbum, idem valet quod pudefio, aut confundor. Quare eius explicationem vide in verbo PUDEFIO, ubi illius Hebraismi expositi sunt. ERUCTARE, alias pro meditari posuit vetus Interpres: ut Psal. 45. Eructavit cor meum verbum bonum Alias pro effundere: ut Psal 19. Dies diei eructat verbum. Et Psal. 119. Eructabunt labia mea laudem tuam, cum docueris me statuta tua. pro, effundent. Putantenctare esse aliquid maius quam elo qui: quasi cordis cogitationes sua sponte erumpant per sermonem foras. ESSE, quaere infra in voce SUM. ESURIRE, et SITIRE, aliquando per synecdochen ponuntur pro quovis ardentiore affectu. ut cum Christus dicit Matth. 5. Beati qui esuriunt et sitiuntiustitiam id est, toto pectore expetunt, eamque promoneri cupiunt. Aliquando Esurire, sicut et Egenus, de quavimaiore miseria ac calamitate: sicut contra Saturatio, de quavis opitulatione accipitur. Sic diva Virgo canit, Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. id est, qui agnoscunt suam esuriem et egestatem. ET coniunctio, innumeras pene significationes Hebraeis habet, tametsi et in aliis linguis variae sint eius catachreses.