# Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.7.53-82

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 1.7.53 to 1.7.82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.7.53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.7.53

Et factum est, ut abierunt Angeli in caelum, et pastores, pro, tunc pastores dixerunt Ibidem: Et factum est, cum advenisset dies octavus, ut circum cideretur puer, et vocatum est nomen eius IESUS. pro, tunc. ¶ Aliquando abundat, ut cum duo substantiva nomina connectit, quorum alterum revera adiectivum alterius esse deberet. ut, iudicium et veritas: pro, verax iudicium. Misericordia aut beneficentia et veritas: id est, verax beneficentia. Sic abundat Rom. 8. Mittens filium in similitudine carnis peccati, et de peccato condemnavit peccatum. Aliquando idem valet quod Sed, cum videlicet antithesin sententiae priori adiungit. ut Psal. 3. Et tu Iehova clypeus es circa me. Praecesserat enim: Multi dicunt animae meae, non est ei salus in Deo suo. Opponitur igitur per antithesin, contraria fiducia pii hominis. Vertendum igitur est, Atqui, vel Sed, aut Attamen tu es clypeus circa me. Sic Psal. 22. Clamo per diem, et non exaudis: et noctem, et non est silentium mihi. Ergo, Quare. Gen. 12. Ecce scio quod sis mulier pulchra visu, et fiet cum videbunt te Aegyptii, ut te accipiant, et me interficiant. id est, Ergo vel Quare fiet. Gen. 44. Et festinaverunt et deposuerunt. pro, festinanter ergo deposuerunt. vel, Quare festinanter deposuerunt. 1 Reg. 20. Et des servo tuo cor intelligens. pro, Quare des quaeso servo tuo tantam prudentiam, quae huic regno administrando par sit. Mar. 9. Bonum est hic esse, et faciamus tria tabernacula. pro, Faciamus igitur, vel Quare faciamus. Sic in fine 5. 1. Corinth. Et tollite malum de medio vestri. pro, Quapropter auferte malum de vestro coetu. Enim, Quia. Gen. 22. Nunc scio quod timeas Dominum, et non pepercisti filio unigenito tuo. Exod. 2. Et vocavit nomen eius Moysen. Et dixit, quia ex aquis. id est, dixit enim. Psal. 1. Et erit sicut arbor plantata. pro, erit enim sicut arbor plantata.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
