Latin
1.7.83 to 1.7.113
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.7.83-113
Unproofread scanNot analysed yet
Sic aliqui exponunt illud: Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui. pro, quia est benedictus tuus fructus, aut semen. Col. 2. Spiritu tamen sum vobiscum gaudens, et videns vestrum ordinem. pro, quia video, et quasi coram contemplor vestrum pulcherrimum ordinem. Qu, Quae, Quod: Et sicut grex, et nemo colligit. pro, quem nemo colligit. Gen. 18 Et ego pulvis pro, qui sum pulvis. Gen. 22. Et concubina eius, et nomen eius Reuma. pro, cuius nomen. Mich. 2. Et stillabit. pro, is still abit huic populo, seu erit eius doctor. Luc. ult. Tu solus peregrinaris, et haec ignoras. pro, solusne es ex omnibus peregrinis, qui haec ignores? vel, adeone solus et solitarius hic egisti, ut rem ac factum tantum audire nesciveris? 1. Sam. 20. Non faciet pater meus poni rem parvam aut magnam, et non indicabit mihi: pro, quam non indicet mihi. Sic Isa. 39. Ecce dies veniunt, et auferetur. pro, in quibus auferetur. Iohan. 16. Modicum, et non videbitis me. pro, quo tempore me non videbitis. Mar. 1. Et erat in Synagoga ipsorum homo in spiritu immundo, et exclam avit. pro, qui exclamavit. Mar. 8. Et respiciens dicebat. pro, qui cum respexisset, dicebat. Id est, Gen. 1. Benedixit Deus diei septimo, et sanctificavit eum. id est, sanctificavit eum, et sacrificavit. Gen. 28. Et in semine tuo benedicentur omnes gentes. Exodi 4. Ero in ore tuo, et docebo quid loquaris. pro, id est, docebo te. 1. Sam. 17. Posuit eos in instrumento pastorali. id est, in pera. Sic etiam in aliis linguis est nonnunquam expositivum. ut Aeneidos 1: Iudicium Paridis, spretaeque iniuria formae.