# Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.7.84-96

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 1.7.84 to 1.7.96. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.7.84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.7.84

Recte igitur dicit se monstrare ipsum sanguinem, ac eius usum, coram exhibita: etiamsi simul indicet crateres propositos, in quibus erat ille victimarius et foederalis sanguis: ut in illa tam arcta vocum connexio, ac minime remota, ambigua et errabunda demonstratio, propria dexteri facta, coram digito ostendat, praesensque exhibeat verum foederalem sanguinem, eiusque usum auditoribus exponat. Hoc ad expendendam probandamque certitudinem, ac perspicuitatem tum illorum foederalium verborum, tum etiam sacro sancti Testamenti Christi (cuius verba inde sumpta sunt) observasse apprime utile est, ut sciamus prorsus eandem esse vim sensumque demonstrationis Christi in suo sacrosancto Testamento dicentis, Hic est sanguis meus: quae est Moysis dicentis, Ecce sanguis testamenti, quod mandavit Deus vobiscum. Vide autem praedictum libellum, ubi haeco omnia prolixius aguntur. ECCLESIA, vox Graeca est, et ab evocando venit. Fuit autem etiam apud Ethnicos Graecos celebre nomen. Habuerunt enim, praesertim Athenis, duplices conventus, Ecclesias et Agoras: ac plerunque nomen Ecclesiae significavit conventum totius populi ordinatum, ac per suos ordines evocatum: contra autem Agora, confusam promiscuamque congregationem. Sumpserunt ergo Apostoli illud melius nomen ad significandam Ecclesiam, ut ostenderent politiam populi Dei esse quidem Democraticam, sed tamen non confusam, verum ordinatam: utque habeat suum regem Christum, et suam Aristocratiam doctorum ac praecipuorum membrorum: quem ordinem aut harmoniam etiam Paulus Roman. 12, et 1. Corinth. 12, ac Ephes. 4. describit. Opinor autem vocem Graecam Ecclesia non solum ob praecedentem causam placuisse Apostolis, sed etiam ex Hebraica consuetudine deductam esse: quia passim in Veteri testamento praedicatio ac institutio hoc verbo קרא cara, clamare significatur. Quem Hebraismum, aut rem potius ipsam, sequutum est Novum testamentum, praedicationem nominando vocationem, καλεῖν . Roman. 8. Quos praedestinavit, eos et vocavit: quos vocavit, eos etiam iustificavit: et saepe alias. Unde Christus dicit Matth. 9.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
