Latin
1.8.320 to 1.8.333
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.8.320-333
Unproofread scanNot analysed yet
FUNDARE, pro confirmare. Isa 15, Iehova fundavit Zion: id est, firmavit, solide aedificavit, inexpugnabilem reddidit. Sic et Isa. 56, In iustitia fundaberis, vel stabilieris: id est, construeris. Sic Psal. 8, Ex ore parvulorum et lactentium fundasti fortitudinem: id est, extruxisti, constituisti robustum regnum per doctrinam supplicium et contemptorum hominum: tametsi fortitudo ibi etiam victoriam significare posset. Fundare pro consultare interdum ponitur, Psal. 2, eo quod (ut Kimhi et Aben Ezra dicunt) consilium, rei agendae initium aut fundamentum esse solet: vel etiam, quia sit quasi quaedam dispositio rei agendae, sicut et fundamenta disponunt aedificium. Esther 1: Quia sic fundaverat rex omni magistro domus suae: pro, inviolabiliter observandum ordinaverat et tradiderat. FUNDAMENTA discooperiri, plerunque significat funditus dirui: sumpta metaphora a destructione aedificiorum. Psal. 137. Discooperite discooperite usque ad fundamentum in ea. Sic et Psal. 18. Et apparuerunt profunda aquarum et discooperta sunt fundamenta orbis, propter increpationem tuam ô Domine, propter flatum irae tuae: id est, ita sunt commota agitatione, aut terrae motu, ut etiam ima terrae apparuerint. Habacuc tertio habetur: Transfixisti caput de domo impii, denudando fundamentum usque ad collum. Fundamentum magni Pharaonis: videtur intelligere ipsum exercitum, cui innititur regni status: et quo sublato, regnum ipsum corruere solet. Usque ad collum autem, intelligit usque ad duces, qui sunt proximi regi aut capiti, et interierunt etiam una cum exercitu. Fundamenta caeli moueri dicuntur ob iram Domini, 2. Samuelis vigesimo secundo: quod intelligunt plerique de montibus, qua quasi vertice suo caelum sustinere dicuntur, sicut poetae de suo Atlante fabulantur. Fundamenta porro montium, sunt intima quasi viscera terrae. Describitur montem istis loquutionibus omnipotentia Dei, et etiam magnitudo irae eius, qui etiam summa et impossibilia peragat. Per metaphoram, aut potius allegoriam possis interpretari de periculis, afflictionibus, aut etiam interitu magnorum regum, regnorum et monachiarum, in qua Deus iratus saevire solet horribiliter cum irascitur, declarans eorum ruina suam iram et tremendam omnipotentiam.