Latin
1.8.55 to 1.8.79
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.8.55-79
Unproofread scanNot analysed yet
Sic quoque quod aliquis fecerit legem et praecepta, 2. Reg. 18. 10. 22, Eodem referatur et loquutio, Facere voluntatem patris: quod cum de Christo quidem dicitur, plenissimam obedientiam significat: cum vero de piis, tum tantum stadium conatumque obediendi Deo. Contra autem, Facere malum, significat non tantum peccare, sed etiam studium male agendi habere. Facere cum Deo, 1. Samuelis 14. id est, Deo regente et perficiente. Cum Deo Ionathan hodie fecit. id est, hanc tantam victoriam Deo cum reges te consequutus est. Facere virtutem. In Deo faciemus virtutem: id est, ipso nos regente ac corroborante, praeclara opera faciemus. Facta est coena Ioan. 13 pro coepta. Sic Ioan. 1. Gratia et veritas per Christum facta, id est, coepta est communicari, aut contigit nobis, vel etiam parta est. Facere in manu excelsa, Numer. 15, in malam partem accipitur: pro superbe, arroganter, et contumaciter peccare. Anima quae fecerit in manu excelsa, exciadetur. id est, quae superbe et contumaciter peccaverit Facere aliquid in aliquid: pro, ex aliquo aliquid. Sic supra in DARE, Dare aliquid in aliquid, diximus. Isaiae 44, Residuum eius fecit in deum. pro, ex residuo trunco fecit dei aut idolum, seu residuum truncum convertit in idolo Facere pedes aut barbam, 2. Samuelis 1. Non fecerat pedes suos, nec labium a die qua, etc. pro, non aptaverat, laverat, raserat. Sic faciat, Sic addat Deus, fuit eis formula, iuramenti, aut dirae imprecationis, quam tamen vel mali ominis, vel etiam blasphemiae vitandae gratia generali noce exprimere maluerunt. 1. Regum 2. Facere uota, pro, adimplere Ieremiae 44. Factum desiderium dulce est animae, Proverb. 13 pro, desiderata aut optata res, cum contingit. Factus est molens, Iudicum 16, pro molebat in domo vinctorum. Factor veritatis. Proverb. 12. In factoribus veritatis beneplacitum est Domino. pro, Dominus amat et fovet eos qui veraces sunt, qui verae doctrinae et aliis rectis ac sinceris actionibus dediti sunt.