# Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.8.6-18

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 1.8.6 to 1.8.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.8.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.8.6

FODERE, vide paulo pôst in nomine FOVEA. FOEDUS, ברית Berith, a comedendo (credo) Hebraeis dictum, quod in faciendis foederibus simul et caedebantur et comedebantur victimae, et adiungebantur foederibus solennia convivia. Fit vero crebro mentio vocis Foederis in veteri et novo Testamento. Significat autem plerunque pactionem, quam Deus cum genere humano iniit. Cum vero duae sint primariae pactiones, altera per Abrahamum ac circuncisionem inita, et per Moysen renovata: altera per Christum et eius Sacramenta: inde fit, ut duo foedera ac instrumenta aut etiam Testamenta celebrentur in Ecclesia et libri duobus illis temporibus Novi ac Veteris foederis divinitus conscripti, deque illis duabus pactionibus agentes, dividantur in duo foedera aut testamenta. Quomodo vero etiam tria foedera sint, Abraamicum aut promissionis, Mosaicum aut legis, et Christi aut exhibitionis, in voce TESTAMENTI plenius dictum est. Hebraea quidem vox ברית citra omnem dubitationem propriissime Foedus, et non Testamentum significat: quare et Aquila eam, teste Hieronymo, per συνθήκην reddidit. Sed quia Septuaginta eam vocem verterunt per διαθήκην , quod aliquando testamentum notat: et novum Testamentum multum eorum phrasi utitur; factum est ut in libris novi Testamenti, ista vox Testamenti, praesertim ab interpretibus, et porro etiam a Patribus, multum celebraretur. Nec parum eandem istam vocis istius catachresin promovit, quod ad Hebraeos nono, clare foedus nostrum cum Deo pro Testamento ponitur. Loquitur enim de morte testatoris: et quod tunc demum testamentum sit ratum, cum ille id sua morte confirmavit. Quo quidem et Paulus Galatis tertio respexisse videtur. Caeterum tum vox, tum res ipsa, multo melius intelligetur et explicabitur, si pro foedere, quam si pro testamento accipiatur. Nam revera pactio quaedam est, qua certa quadam ratione duae diversae partes conveniunt, et inter sese per certum mediatorem, certisque conditionibus ac pactis foedus ineunt, quibus utraque sese alteri obligat.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
