Latin
1.8.72 to 1.8.84
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.8.72-84
Unproofread scanNot analysed yet
Definit igitur fidem Aristoteles Top. 4, cap. 5, hisce verbis, ἡ πίστις ἐστὶ ὑποληψις σφόδρα : Fides est vehemens opinio, aut etiam vehementia opinionis: ut ibidem est. Quod idem est, ac cum crebro in Sacris literis significat certam ac plenam fiduciam et persuasionem. Eodem modo accipitur ab eodem etiam, Problematum sectione 18, ubi ait: Eam fidem quae pertestimonia fit, facilem esse: id est, cum fides fide dignorum testimoniis in pectore auditorum excitatur. Sic sane nostra fit per testimonium viventis Dei, qui Scripturam loquutus est; seu eas leges minas ac promissiones suo ore generi humano proposuit, quique omnium fide dignissimus est, quae et facilis et certa nobis videtur: ac sane esset, nisi nostra natura adeo corrupta, et ab illis divinis rebus tam aliena esset, et quibusvis potius impostoribus ac imposturis quam Deo viventi crederet. Porro in 3 de Anima, hoc ordine inter gradus noticiae fidem collocat: λείπεται ἀρα ἰδεῖν, εἰ δόξα γίνεται γαρ δόξα καὶ ἀληθὴς καὶ ψευδὴς, ἀλλὰ δόξῃ μεν ἕπεται πίστις, οὐκ ἐνδέχεται γαρ δοξάζοντα, οἷς δοκοῖ μὴ πιστεύειν. τῶν δὲ θηρίων οὐδεινὶ ὑπάρχει πίστις, ϕαντασία δὲ πολλοῖς. Ἐτι πάσῃ μεν δόξῃ ἀκολουθεῖ πίστις, πίστει δὲ τὸ πεπεῖσθαι. πειθοῖ δὲ λόγος. τῶν δὲ θηρίων ἐνίοις φαντασία μεν ὑπάρχῃ, λόγος δὲ οὐ . Quod est. Verum opinionem quidem sequitur fides: quippe cum fieri nequeat, ut hisce quisquam non credat, quorum habet opinionem. Bestiarum autem fides quidem nulli, imaginatio vero compluribus in est. Praeterea fides omnem opinionem sequitur, persuasio fidem, ratio persuasionem. Hinc igitur licet animadvertere, fidem etiam Ethnicis significare quandam noticiam, et quidem vehementem, ex alieno sermone conceptam, eamque persuasione ac fiducia non carentem. Hactenus igitur de voce Fidei, ex prophanorum authorum scriptis aut sententia disservi. Nunc ergo de eadem ex Sacris literis, unde maior aliqua certitudo peti potest, agamus.