Latin
1.8.73 to 1.8.84
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.8.73-84
Unproofread scanNot analysed yet
Concrediti sunt eis sermones Dei. Sic et Galat. 2. Quare tum ex Latinae, tum et ex Graecae vocis ratione ac natura probari potest, fidem esse fiduciam, eamve simul in se complecti aut continere. XVII. Possent innumera. ac plane evidentissima argumenta passim tum ex sermonis natura, tum et ex Sacris literis proferri, quib. probaretur, fidem iustificantem esse non tantum noticiam, sed et fiduciam. Verum nos, ut huic tractationi tandem aliquando finem imponamus, solum rei ipsius naturam nunc breviter expendamus. Deus videns genus humanum extremo exitio iniustitiae ac aeternae damnationis perditum: largitur filium suum, ut fiat pro eo maledictum legis, passione ac morte sua pro peccatis eius satisfaciens. Nec id tantum ille facit: sed etiam insuper venit ad nos, multifariam multisque modis nos per suos prophetas et alios ministros alloquens, nobisque iurans, se non cupere mortem nostram, sed vitam quaerere: venit in quam ad nos, plus quam maternis blanditiis nos vocans, et ad sese alliciens, ut veniamus ad eius longe lautissimum, et plane gratuitum convivium, nobisque per suas promissiones et Sacramenta iustitiam ac vitam offerens. Quo ergo tandem alio modo istae tam largae et tam blandae pollicitationes, lactationes, et materna allicitamenta ac dona excipi possunt, nisi ut promittenti Deo assentiamur, ut illam tam benigne oblatam misericordiam, et maternum affectum, finemque fidendo, et illa bona accipiendo complectamur? Omnis certe promittens, etiam in communi vita, vult sibi credi: et tunc demum promissio rata est, cum ei creditur, eave fide assensuque accipitur. Omnis profecto, praesertim tam blande, large, ac materne suam gratiam, favorem ac omnem opem alteri offerens, vult illum sibi fidere, a se omnia bona expectare, in se sperare, et â se plena fiducia pendere. Quo enim alioqui fine sese ei tam blande et tam large offert, eumque ad fiduciam provocat?