Latin
1.8.74 to 1.8.79
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.8.74-79
Unproofread scanNot analysed yet
Psalmo decimo octavo, Apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta terrae: de terrae motu dicitur, cum Deus potenter concutit et movet aliquas partes terrae. Ibi enim erumpunt aquae subterraneae. Fontes viventes nominantur Apocalypsis septimo et vigesimo primo. nam in priori loco dicitur, quod agnus pascet suos, et ducet eos ad fontes aquae viventis. In posteriori autem, agnus pollicetur se daturum sitienti potum ex fonte aquae vitae gratis. ubi in priori veram doctrinam, in sequenti ipsum Christi beneficium intelligere queas. Fons ponitur Marci quinto, pro vena ac morbo haemorrhoissae. inquit enim: Continuo exaruit fons eius, cum CHRISTUM tetigit. FORMA aliquando istam externam speciositatem significat: ut cum David 1 Samuelis decimosexto, praeter alias laudes, etiam Vir formae dicitur: id est, formosus. Sed locus Philippensium secundo, aliquanto est difficilior, ubi Christus fuisse dicitur in forma Dei, et mox in forma hominis. Aliqui enim putant, μορφὴν formam, tantum externam speciem significare. Verum quod vere dicat eum fuisse et esse essentia Deum, id ex sequentibus apparet, ubi dicit, sumpsisse formam servi: quod necesse est intelligi de ipsa hominis essentia, sicut vere homo fuit. Sic etiam 1 Corinth. decimo quinto dicimur gestasse imaginem terreni hominis, et gestaturi etiam caelestis, nimirum non tantum externam speciem aut umbram, sed et ipsam veram essentiam. Idem probat aut exponit etiam illud quod addit, non fuisse ei rapinam, esse aequalem Deo: ut sit idem, Esse in forma Dei, quod, Esse in aequali gloria ac dignitate cum Deo. Sed de hac locutione dicetur etiam in Signo et Imagine, quae itidem rem ipsam saepe notant. Quod autem dicit formam, intelligitillam gloriam ac maiestatem Dei, omnia regentis, et omnibus terribilis, quam veluti repressit aut occultavit, et sponte quasi deposuit, dum formam ac speciem servi suscepit Divinitatem quidem nullo modo deposuit: sed illum ineffabilem splendorem ac gloriam divinae maiestatis quasi sponte suo quodam modo exuit, dum servus, ac etiam peccatorum totius mundi reus, iraeque Dei ac omnium tristissimis poenis subiectus fuit, et denique nihil eo hic in terris imbecillius et contemptibilius visum est. Quam gloriam sibi quasi postliminio restitui petit Iohannis decimoseptimo, inquiens: Et nunc pater glorifica me ea gloria apud te quam habui antequam mundus fuit. Et de qua etiam ait Matthaei vigesimoquinto et vigesimosexto, quod filius hominis veniet in gloria super nubes, et quod videbunt eum ad dexteram potentiae sedentem. Sed de hac voce forte etiam postea aliquid, in vocabulo IMAGINIS.