# Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.8.76-92

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 1.8.76 to 1.8.92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.8.76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.8.76

Regum 17. Abstulit eos a facie sua. Domum, quam sanctificavi nomine meo, dimittam a facie mea: 1 Regum 9. Faciem alicuius placare, Genes. 32. pro, ipsum: non tamen sine emphasi. Aliquando amplissimam quandam cognitionem Dei significat. Sic interpretantur aliqui illud Num. 12. quod ore ad os, aut facie ad faciem Moyses sit cum Deo loquutus: de qua phrasi dicetur in fine huius vocis. Sed Exodi 33. negat ei visionem faciei, et tantum tergum suum se illi monstraturum pollicetur: ubi forte illam summam agnitionem ei negat, qua in altera demum vita fruemur: de qua Paulus dicit, quod nunc quidem eum agnoscamus velut in speculo, sed in altera vita simus eum a facie ad faciem visuri, aut (sicut Iohannes dicit) sicut est. Aliqui tamen locum Exodi interpretantur de imperscrutabili Dei essentia, de qua etiam plerique intelligunt illud dictum Dei: Non videbit me homo, et vivet. Simili locutione et Iacob dicit; Vidi Dominum a facie ad faciem, et salva facta est anima mea, etc. de uberrima scilicet quadam revelatione Dei. Faciem susscipere, et agnoscere, item In factem alicuius respicere (alias vertunt Personam accipere) est loquutio forensis, ubi cum tantum causa, aut veritas, aut falsitas rationum utriusque partis respicienda esset, iniquus iudex respicit faciem hominis, non causae: accipit dignitatem alterutrius litigantis, neglecta bonitate aut pravitate rationum, aut causae. Psalmo 82. Usque quo iudicatis iniquitatem, et faciem peccatorum sumitis? Sic Deuteronomii 1. Proverbiorum 24. 26. Sic quoque accusantur sacerdotes Malachiae secundo, quod in lege agnoverint faciem: id est, non perinde amicos aut potentes arguerint, vel etiam potentibus seductoribus sese non opposuerint. et contra Christus laudatur, quod docendo in nullius faciem respiciat: id est, pronunciet, ac tueatur veritatem, et reprehendat vitia ac errores, nullius potentis aut imbecillis habita ratione. Deus quoque negatur esse acceptor personarum, Romanorum secundo: id est, perinde ac ex aequo omnes credentes, nobiles et ignobiles, doctos, sapientes, praestantes, ac cuiusvis gentis iudicare.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
