Latin
1.9.433 to 1.9.447
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.9.433-447
Unproofread scanNot analysed yet
GRATIA. vox Gratia, si quae alia in Sacris literis, cum primis indiget explicatione, quia et magnus est eius usus, et in longe maxima re, nempe in articulo Iustificationis, et denique quia perniciosissimis erroribus huius vocis inscitia antehac occasionem praebuit, ut postea ostendetur. Accipitur autem apud Latinos et Hebraeos tum active, pro benevolentia ac favore superioris erga inferiorem, qua eum fovet: ut frui aut florere gratia regis aut principis. Sic 1. Corinth, decimoquinto ,Gratia Dei sum quod sum. Tum passive pro inferioris personae dotibus, meritis, aut etiam gratuita quadam acceptatione, seu gratiositate, qua is est aliis, praesertim potentioribus gratus et acceptus, et ab iis fovetur ac iuvatur: ut, Gratia ministri aut subditi. Item in illo Poetae: Gratiaque officio, quod mora tardat, abest. Hinc Dare alicui gratiam in oculis regis: id est, efficere ut sit regi gratus. Sic Maria dicitur esse Gratia plena: ut Christus profecisse aetate, gratia et sapientia, Luc. 2. id est, quotidie factum gratiorem et acceptiorem. Sic Luc. 4. Omnes mirabantur sermones gratiae, qui procedebant de ore eius. id est, quod sermo eius esset adeo suavis, gratiosus, et acceptus. Sententiarii quidem plures Gratias faciunt: ut gratiam gratis dantem, et gratis datam: gratiam praevenientem, et subsequentem: gratiam gratis datam, et gratiam gratum facientem: operantem, et cooperantem: gratias variorum donorum, etc. Sed omnia illa eorum commenta tandem eo redeunt, quod gratia significet quandam qualitatem divinitus nobis donatam. Sic enim describitur a Thoma in prima secundae, quaest, 110. quod sit supernaturalis qualitas, seu forma accidentalis animae, et quaedam participatio divinae naturae, diversa nonnihil a virtute, et a Deo data ad iuvandam nostram pietatem, bona opera, ac reconciliationem cum Deo. Sic M. Sentent. lib. 2. distinct, 26 dicit, Gratiam iustificantem esse fidem ac dilectionem.