Latin
1.9.48 to 1.9.63
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.9.48-63
Unproofread scanNot analysed yet
GENERATIO, a gignendo, sicut et Graecum γεινεὰ ,et Hebraeum תולדת Tholedet. Nam Dor, quod etiam Generatio vertitur, et hic simul explicatur, aliunde venit. Habet autem varia significata in Sacris literis, aliis linguis minus usitata: quae percurram, ne simpliciorem Lectorem fugiant, eique obscurum sensum loci relinquant. Primum igitur significat successiones hominum, sese invicem gignentium aut propagantium. Sic ab Abrahamo usque ad nativitatem Christi, Matthaeus dicit fuisse generationes 42. id est, tot commutationes hominum in una linea seu successiones liberorum parentibus succedentium. Secundo, significat omnes homines simul aliquo tempore viventes. ut Noachus dicitur iustus fuisse in sua generatione: id est inter suae aetatis homines solus repertus est pius, instante iam diluvio. Hinc fit, ut quoniam mores hominum fiunt subinde deteriores, aliqua hominum aetas dicatur prava et perversa, et prioribus deterior: sicut Poetae priores aetates aureas, aut argenteas fingunt. Sic Exod. 1, dicitur mortuus Ioseph, et universa illa generatio, Ezech. 1. Generatio labitur, generatio advenit Sic Homerus: Qualis generatio foliorum talis et hominum. ubi proprie ipsam procreationem ac interitum hominum denotat. Tertio, significat homines non quidem eodem tempore viventes, sed tamen simili ingenio praeditos. Sic dicitur Generatio iustorum, Psalm. 14. Item, Generatio quaerentium Deum, Psal. 24. et contra Generatio iniustorum. Ubi homines, ob morum et naturae similitudinem habentur pro una generatione, etiamsi diversissimis locis et temporibus vivant. Sic Luc 16 dicit Christus, filios huius seculi esse sapientiores filiis lucis in sua generatione. id est, inter suos: vel potius, in suis rebus ac negociis: nempe carnalibus, in quibus mire vigilantes, sagaces ac industrii sunt. sicut supra dixi, etiam mores ipsos unius aetatis, generationis nomine notari. Quarto, significat ipsum seculum, tempestatem, aetatem. Sic singulis seculis anni centum a Latinis tribuuntur, propterea quod intra centum annos omnis prior aetas interit.