# Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.9.64-79

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 1.9.64 to 1.9.79. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.9.64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.9.64

Sic Gen. 15 dicit Deus Abraamo, posteros eius 400 annis servituros exteris et quarta generatione illos esse reversuros: scilicet, exacta illa quarta generatione. Sic et Homerus dicit, Nestorem tres γεινεὰς generationes vixisse, et cum quarta tunc versatum esse: id est vixisse 300 annos, et iam quartam centuriam annorum esse ingressum. Quinto, ipsam propagationem, aut etiam creationem, seu nativitatem significat. Sic Gen. 2 dicitur: Haec est generatio caeli et terrae. pro hoc modo caelum et terra procreata sunt a Deo, et porro alias creaturas Deo operante procrearunt. Sexto, interdum significat res gestas et negocia, quae una aliqua aetate aut certis quibusdam hominibus acciderunt: sicut semper in Genesi, cum propagationes alicuius familiae indicantur, simul et res gestae narrantur. Sic Liber generationis Christi, significat non solum explicationem, ex quib. maiorib. sit ortus Christus: sed etia res eius gestas pollicetur. Quod observandum est, ne quis huius Hebraismi ignarus, putet plura in eo Evangelista praestari, quam initium polliceatur, aut etiam sequentia ad illud initium non protinere. Septimo, nonnunque unius familiae propagatio dicitur, sicut saepe in Genesi habemus: Haec est generatio Sem, cap. 11. aut, Haec est generatio Esau, 36. id est, haec est propagatio posteritatis illius hominis. Octavo, aliquando certum genus hominum notat, ut in tertia significatione dixi, plane ut in Eunucho Terentii: Est genus hominum, qui esse primos se omnium rerum volunt, nec sunt. Prov. 30. Est generatio quae patri suo benedicit. Est generatio quae munda est in oculis suis. Nono, aliquando simpliciter ipsam gentem significat. Sic Christus dicit Matth. 24, eam generationem non transituram, donec omnia fiant: id est, gentem Iudaicam non interituram prorsus. Sic Moses vocat Israelitas Deut. 32, gentem perversam et distortam. Et Christus saepe, generationem pravam et adulteram tametsi in hoc loco ad tertiam significationem de qua supra dictum est, aptius retuleris.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
