Latin
1.9.7 to 1.9.29
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.9.7-29
Unproofread scanNot analysed yet
Luc. 2. Evangelizo vobis gaudium magnum: id est, rem oppido salutarem, quae merito omnes homines exhilarare debeat. Iohan. 16. Gaudium vestrum nemo tollet a vobis: id est, vestrum ingens bonum, quod vobis verum, solidum ac firmum gaudium parit. Sic Rom. 15. Deus vos repleat omni gaudio: pro, omni bono aut dono, de quo gaudere possitis. Sic et Iac. 1, iubemur pro omni gaudio habere tentationes: id est, pro summis bonis ducere, de quibus merito omnes gaudere, queant. Prov. 14. In gaudio non miscebitur: id est, non erit particeps boni. Sic Christus dicit, Gaudium vestrum nemo auferet a vobis: id est, ingens bonum, quod a me habetis. Facere gaudium magnum. pro, excitare, Act. 15. Gaudium de laeticia pii erga Deum dicitur, Rom. 14. Non enim est regnum Dei esca et potus sed iustitia, et pax, et gaudium per Spiritum sanctum, Porro Galat. 5 videtur potius de hilaritate erga proximum dici: Fructus spiritus est charitas, gaudium, pax, lenitas, benignitas. Utrumque sane gaudium, sive erga Deum, sive proximum, efficit Spiritus sanctus in piorum pectoribus. Aliquando etiam ad remotiorem causam vox Gaudii regreditur. Psal. 48. Pulcher situ, gaudium universae terrae mons Syon. id est, Syon est causa aut fons summorum bonorum, quae universae terrae inde provenient, unde omnes gentes merito gaudebunt ac exultabunt. Ponitur aliquando gaudium pro suo effectu: id est, pro laeto sermone. ut Psal. 126. Tunc repletum est os nostrum Gaudio: id est, laeto sermone, gratiarum actione, et celebratione Dei. Gaudium etiam pro ipsa fruitione boni, unde gaudium oritur. Iohan. 3. Baptista dicit, Gaudium meum impletum est: id est, plene perfruitus sum bono optato, nempe praesentia ac gloria Meschiae. Sic opinor dici etiam Iohan. 15: Ut gaudium meum sit in vobis, et gaudium vestrum implentur: id est, plene perfruamini meis bonis.