# Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.9.80-93

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 1.9.80 to 1.9.93. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.9.80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.9.80

Confirmat hanc significationem, quod clare dicitur, Christum et extremum diem ante finem aut interitum illius generationis, venturum. Confirmat quoque ipsa experientia, quod tum mirabiliter conservatur gens Iudaica, ne in tot periculis vel intereat, vel degeneret in gentes, inter quas vivit, ut innumerae aliae gentes. sicut Germani Italici et Gallici degenerarunt in Italos ac ac Gallos, et Vandali passim in Germanos. Huc facit etiam, quod Deus per totum mundum dispersit istam impiam gentem, ut volens nolens testetur de Christo dum confitetur fuisse quendam hominem profitentem se esse Christum, et multorum ac magnorum miraculorum patratorem, quem ipsi crucifixerint, et post cuius crucifixionem paulo post sint funditus eversi ac dispersi, ac denique a quo sit orta ista religio ac gens quae Christiana vocatur. Sensus ergo. est, quasi Dominus inter alia dixisset: Haec horrenda quae ego vobis dico, minor ac praedico, adeo certa sunt, ut haec ipsa gens, nempe vos Iudaei sitis ea sensuri, visuri et experturi: nec somnietis vel vos impii nunquam hasce calamitates vos afflicturas: vel vos pii, timeatis, hasce liberationes vobis nunquam obventuras. Nisi hanc vocem sic acceperis, nunquam vere ac luculenter contradictionem ex textu auferes, eumve secum conciliabis. Vox haec reduplicata aliquando plures aetates, aliquando etiam ipsam aeternitatem significat. Exemplum prioris sit Psal. 61: Dies super dies regis adiicies, et erunt anni eius ut generatio et generatio: id est, per plures aetates vivet. Sicut Homerus de Nestore scribit, quod superatis iam duabus, cum tertia generatione vixerit. Sic et Psal. 10 longissimum tempus significat, Non movebor a generatione in generationem: id est, longissimo tempore vivam et florebo. Sic et Psal. 8. Extendes iram tuam a generatione in generationem: id est, longissimo tempore. Aeternitatem significat in hisce exemplis. Dan. 4. Cuius dominium est aeternum, et regnum a generatione in generationem.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
