# Clavis scripturae sacrae, pars prima 2.1.4.1-42

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 2.1.4.1 to 2.1.4.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/2.1.4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/2.1.4.1

Aves, Sancti, quod ad superiora corde evolent. In Evang. Et fecit ramos magnos, ita ut possent sub umbra eius aves caeli habitare. Volatus, sanctorum excessus in Deum, vel in Scripturis intellectus, In Psalm. Et volabo, et requiescam. Alae, duo testamenta. In Ezech. Unumquodque duabus alis velabat corpus suum. Pennae, Scripturae. In Psal. Pennae columbae deargentatae. Nidus, Ecclesia, aut requies excelsa sanctis. In Ps. Et turtur nidum sibi, ubi reponat pullos suos. Et aliter, nidus bona conscientia, in qua bonarum cogitationum foetus foventur, atque in opera pariuntur, ut postea filii appellentur. In Psal. Filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae. Pulli, Sancti. In Psal. ut supra. Et in malam partem, in Solomone: Et pulli aquilarum devorent eum. Aquilae, Sancti. In Evang. Ubi fuerit corpus, illic congregabuntur aquilae. In malam partem: Pulli aquilarum devorent eum. Struthio, haereticus, vel philosophus, quod quasi cum pennis sapientiae, tamen non evolet. In Esaia: Erit cubile draconum, et pascua struthionum. Pelicanus, Dominus Christus in passione, aut vir sanctus solitudini deditus. In Psalmo: Similis factus sum pelicano solitudinis. Corvus, nigredo peccatorum, vel daemones. In Solomone: Effodiant eum corui de convallibus. Item in bonam partem. In Canticis canticorum, de sponso: Crines eius, ut abietes, nigri sicut corvi. Perdix, diabolus. In Propheta: Clamavit perdix, congregavit quae non peperit. Columba, Spiritus sanctus. In Evang. Et vidit spiritum Dei descendentem sicut columbam. Item in aliam partem: Et factus est Ephraim quasi columba sine sensu, non habens cor. Turtur, Spiritus sanctus aut vir sanctus, aut intelligentia spiritalis. In Canticis canticor. Vox turturis audita est in terra nostra. Sed tunc columba Spiritus sanctus dicitur, quando scripturae Sacrae manifesta dissertio est: tunc vero turtur Spiritus sanctus intelligitur, cum Scripturae altis atque obscuris mysteriis elevantur.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
