Latin
2.1.4.89 to 2.1.4.135
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 2.1.4.89-135
Unproofread scanNot analysed yet
Lupus, diabolus, vel haereticus. In Evang. Intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Item in bonam partem: Beniamin lupus rapax. apostolum Paulum significans. Aper, diabolus. In Psal. Exterminabit eam aper de sylva. Tigris feminea interdum arrogantia. In lib. Iob, secundum Hebraeum: Tigris pereunt, eo quod non habuerit praedam. Monoceron, hoc est unicornis. In Psal. Et dilectus quemadmodum filius unicornium. id est singularis potentiae, vel sanctorum qui teneant unicum Dei verbum. Et in aliam partem: Et [? :]cornibus unicornium humilitatem meam. Unicornes hic superbos, vel unum testamentum tenentes. Rhinoceron, fortis quique, vel in bonam vel in malam partem In lib. Iob, secundum Hebraeum: Nunquid volet rhinoceros servire tibi? Onager, eremita. In Iob: Quis dimittet onagrum liberum? Potest et populus ille Iudaeorum onager dici, quia sequitur in eodem libro: Ex vincula eius quis solvit? Vincula utique praecepto-rum. Hinulus, Christus, aut sancti, pro gratiarum varietate. In Solomone: Similis es tu fratruelis meus damulae aut hinulo cervorum. Dama, idem quod supra. Lepus, timens Deum. In Psalm. Petra refugium leporibus et erinaciis. Erinacius, idem quod supra et Erinacii gens invalida, qui fecerunt in petris domos sibi. Vulpes, haereticus, vel diabolus, vel peccator callidus. In Evang. Ite, dicite vulpi illi. Animal homo carnalis. In Apost. Animalis autem homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei. Iumentum, intellectu vel el oquio carens. In Psalm. Ut iumentum factus sum apud te. Equus, vir sanctus. In Abac. Qui ascendens super equos tuos. Et in malam partem: Fallax equus ad salutem, irrationalis quisque. In Ps. Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Asinus, corpus humanum, vel populus gentilium. In Evang. Et adduxerunt ad IESUM asinam, et pullum eius, et eum desuper sedere fecerunt. Asina, caro, vel plebs carens Dei noticia.