Latin
2.1.5.52 to 2.1.5.92
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 2.1.5.52-92
Unproofread scanNot analysed yet
Amici, concordes in Deum. In Evangelio: Vos amici mei estis. Senes, consummatae iustitiae. In Gen. Et mortuus est Abraham senex et plenus dierum. In Solomone: Cani sunt hominis sensus, et aetas senectutis vita immaculata. Et in alteram partem, de Solomone: Cumque iam senex esset, depravatum est cor eius. Iuvenes, alacres in Deum. In epist. Iohannis: Scribo vobis iuvenes, quia fortes estis, et verbum Dei in vobis manet, et vicistis malignum. Et in malam partem, in Regnorum libro de Roboam: Derelicto consilio seniorum locutus est secundum consilium iuvenum. Parvulus, mente humilis, et simplex. In Evangelio: Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelatio ea parvulis. Item in alteram partem, in Apostolo: Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus. Meretrix, [? :----a ]peccatrix, quae relicto caelesti viro suo, id est, Christo, adulterinos de diabolo iniquitatis fructus concepit. In Hierem. Facies mulieris meretricis facta est tibi Operarii, Apostoli, vel praedicatores. In Evang. Messis quidem multa, operarii autem pauci. Pastor, Dominus: Ego sum pastor bonus. Item pastor, Apotolus. In Evangel, Pasce oves meas. Mercenarii, servientes Domino non pro amore tantum divino, sed pro temporali retributione. In Evang. Quanti mercenarii patris mei abundant panibus? Piscatores, Apostoli, vel doctores. In Evangel. Et faciam vos fieri piscatores hominum. Medicus, Christus, vel doctus. In Solomone: Mansuetus vir cordis est medicus. Item: Non egent sani medico, sed male habentes. Dives, fidelis, abundans spiritualibus bonis. In Apostolo: Quia divites facti estis in illo, in omni scientia, et omni verbo. Et in malam partem in Evangel. Vae vobis divitibus. Pauper, humilis. In Evangelio: Et erat quidam Lazarus pauper. Et iterum: Beati pauperes spiritu. Et in malam partem, in Ps. Quia pauperes facti sumus nimis. Vestitus, habens baptismi vel fidei integritatem.