# Clavis scripturae sacrae, pars prima 2.1.6.1-58

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 2.1.6.1 to 2.1.6.58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/2.1.6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/2.1.6.1

Interior homo, anima rationalis. In Apost. In interiori homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Caput eius, Christus. In Apost. Caput viri Christus. Vertex, summitas iustitiae. In Solom. Coronam enim gratiarum accipiet tuus vertex. Item in aliam partem: Verticem capilli perambulantium in delictis suis. i. summa nequitia. Capilli, ornatus iustitiae, vel sensus. In Evang. Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. Oculi, intellectus fidelis et simplex. In Evang. Vestri autem beati oculi qui vident. Et in malam partem, in Evang. Si oculus tuus nequam fuerit. Aures, obedientia fidelis. In Evang. Et aures vestrae quae audiunt. Nares, spiraculum fidei, bonarumque virtutum. In Iob: Et spiritus divinus in naribus meis. Item in malam partem: De narib. eius procedit fumus, i. diaboli. Fauces iudicium intellectus. in lib. Iob: Et fauces meae nonne sapientiam meditantur? Et in malam partem: Raucae factae sunt fauces meae. Os, sermo ipse. In Ps. Os iusti meditabitur sapientiam. Lingua, idem quod supra. In Ps. Et lingua eius loquetur iudicium. Manus, opus. In Ps. Et lavi inter innocentes manus meas. Dextera, opera bona. In Evang. Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Sinistra, opera non bona, ut supra. Pectus arcanum intelligentiae. In Evang. Discumbebat autem super pectus Domini, discipulus quem Iesus amabat plurimum. Venter, capacitas rationis. In Abac. Venter meus turbatus est in me. Renes, interiora sensus. In Ps. Insuper et usque ad noctem erudierunt me renes mei. Lumbi, fortitudo animi. In Apost. Accingite lumbos mentis vestrae. Umbilicus, appetitus concupiscentiae. In Iob: Et virtus eius sub umbilico ventris. i. quod feminae genitalia per hoc significet, sicut in lumbis virorum. Adeps, pinguedo gratiae divinae. In Ps. Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Item in malam partem, adeps crassitudo malitiae.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
