# Clavis scripturae sacrae, pars prima 2.1.6.59-111

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 2.1.6.59 to 2.1.6.111. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/2.1.6.59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/2.1.6.59

In Ps. Adipem suum concluserunt. Ossa, firmitas animae. In Ps. Omnia ossa mea dicent, Domine quis similis tibi? Et in malam partem, in Iob: Ossa eius velut fistula aeris. Viscera, affectus pietatis et misericordiae. In Apost. Si qua viscera miserationis. Et in alteram partem, in actib. Apost. de Iuda: Et diffusa sunt omnia viscera eius. Pellis, signum mortalitatis. In Gen. Et fecit eis tunicas pelliceas. Sanguis, operatio carnalis. In Ps. Libera me de sanguinib. Deus, Deus salutis meae. Et item: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Caro, homo exterior. In Apost. Caro. n. cocupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Genua, confessio humilitatis. In Cantico: Et nunc flecto genua cordis mei. Aliquando virtus fidei, in Propheta: Reliqui mihi 7000 virorum, qui non curvaverunt genua Baal. Pedes, cursus vitae, vel stabilitas mentis vel fidei. In Ps. Stantes erant pedes nostri. Et in malam partem, in Propheta. Cur claudicatis utroque pede? Et, Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Calcaneum, supplantatio vitiorum. In Gen. Ipse tuum observabit caput, et tu illius calcaneum. Gressus, profectus operum. In Ps. Perfice gressus meos in semitis tuis. Vestigia, signa virtutum. In Psa. Ut non moveantur vestigia mea. Et in alteram partem, in Solomone: Et transiet vita (impiorum) tanquam vestigium navis. Stola, indumentum baptismi, vel fidei. In Evang. Cito proferte stolam primam. Cilicium, poenitentiae testimonium. In Evang. Olim in cinere et cilicio poenitentiam egissent. Cingulum, spiritualis operis accinctus. In Psa. Et praecinxisti me laeticia. Calceamenta, praeparatio pacis. Apostolus: Calceati pedes in praeparationem Evang. pacis. Arma interioris hominis, in Apostolo: Induti loricam iustitiae, et scutum fidei, et galeam salutis, et gladium spiritus, quod est verbum Dei.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
