# Clavis scripturae sacrae, pars prima 2.1.7.1-61

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 2.1.7.1 to 2.1.7.61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/2.1.7.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/2.1.7.1

Panis, Christus, vel sermo Dei In Evang. Ego sum panis vivus. Vinum, idem quod supra. In Solomone: Et bibite vinum quod miscui vobis. Oleum, misericordia, vel Spiritus sanctus. In Ps. In oleo sancto meo linivi eum. In aliam partem: Oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum. i. adulatio. Porcina, peccata. In Ps. Saturatus sum porcina. Azymum, sine fermento malitiae. In Apost. In azymis synceritatis et veritatis. Similago, puritas mentis, et fortitudo charitatis. In Levit. Si autem anima offert munus sacrificium Deo, similago sit munus eius. Subcinericium, humilitatis oblatio. In Gen. Festinanter conspergetres mensuras similaginis, et fac subcinericios. Lac, mentis synceritas. In Epist. Petri: Rationabile sine dolo lac concupiscite. Item in aliam partem: Lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis. Hic lac exiguitas sensus. Coagulatum, vitiis concretum. In Ps. Coagulatum est sicut lac cor eorum. Sal, condimentum sapientiae. In Evang. Vos estis sal terrae. Mel, dulcedo praeceptorum Dei. In Psal. Quam dulcia faucib. meis eloquia tua Domine, super mel et favum ori meo. Item aliter, in Solom. Inveniens mel, manduca quod satis est, ne forte satiatus evomas. i. Altiora te ne quaesieris. Fel, amaritudo malitiae. In Psalm. Dederunt in escam meam fel. Acetum, asperitas corruptae mentis. In Ps. Et in siti mea potaverunt me aceto. Pix inquinamentum et nigredo delictorum. In Solom. Qui tangit picem, inquinabitur ab ea. Sicera, confectio quaedam malitiae et nequitiae. In Evang. Vinum et siceram non bibet. Calix, Domini passio. In Ps. Calicem salutaris accipiam. Merum, synceritas iudicii aut veritatis, vel calor fidei. In Ps. Vini meri plenus mixto. Fex, ultimum iudicii. In Ps. Veruntamen fex eius non est exinanita. Cibus, sermo vel voluntas Domini. In Evang. Cibus meus est, ut faciam voluntatem eius qui me misit patris.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
