Latin
2.1.7.143 to 2.1.7.190
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 2.1.7.143-190
Unproofread scanNot analysed yet
Navis, Ecclesia. In Evang. Navicula multis in medio mari iactabatur fluctib. Solet et homo navicula dici, ut tantae cogitationes hominum gubernantes advertantur. Retia, praedicatio. In Evang. Et mitte retia in capturam. Trabes, peccatum gravius. Evangelium: Eiice primum trabem de oculo tuo. Festuca, peccatum [? :le- ]. In Evang. Et tunc videbis eiicere festucam de oculo fratris tui. Laqueus, dolus. In Ps. Laqueum [? :par-nt ]pedibus meis. Funes, sors vel haereditas. In Ps. Funes ceciderunt mihi in praeclaris. Item, Funes, peccata: Vae qui trahitis peccata velut funem longum. Et iterum: Funes peccatorum circumplexi sunt me. Rota, orbis, aut vita humana. In Ps. Vox tonitrui tui in rota. [? : ],Deus meus pone illos ut rotam. i. volubiles vel instabiles effice in malitia sua. Spongia cava, infidelitas Iudaeorum. In Evang. Illi autem spongiam plenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius. Scala, fructorum profectus. In Gen. Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens caelum angelos quoque Dei ascendentes et descendentes super eam Scopae, cura superstitionis per vanam gloriam. In Evang. Et veniens, inveniens vacantem, scopis mundatam et ornatam. Margarita, doctrina Evangelica: vel spes regni caelorum. In Evang. Inventa autem una preciosa margarita, abiit et vendidit omnia quae habuit, et emit eam. Annulus, signaculum fidei. In Evang. Et date annulum in manum eius. Item de hoc in Psal. Signatum est super nos lumen vultus tui Domine. Chlamys, laudis ornatus. In Solomone: Chlamydes fecit viro suo. i. vestimentum, quod tanquam de duobus testamentis confectum sit. Aurum, interior Scripturarum intellectus. In Ps. Et posteriora dorsi eius in specie auri. Argentum, elo quia divina, sive intellectus literae vel historiae. In Ps. Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum. Lapides preciosi, Apostoli vel sancti, sive opera ipsa virtutum.