# Clavis scripturae sacrae, pars prima 2.1.9.99-147

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 2.1.9.99 to 2.1.9.147. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/2.1.9.99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/2.1.9.99

Civitas Dei, Ecclesia, vel anima. In Ps. In civitate Dei nostri. Cives, fideles. In Apost. Sed estis cives sanctorum, et domestici Dei. Muri, munimenta scripturae divinae, vel Prophetae, vel Sancti. In Ps. Aedificentur muri Hierusalem. Item in aliam partem: In Deo meo transgrediar murum. Turres, Apostoli, vel perfecti quique In Ps. Et abundantia in turrib. tuis. Portae, scripturae sanctae, vel iustitiae, vel Apostoli, aut angeli. In Ps. Et elevamini portae aeternales. Item in aliam partem: Quia lata porta et spaciosa via quae ducit ad mortem. Plateae, altitudo dilatata sanctorum. In Apoc. Et plateae civitatis aurum mundum tanquam vitrum perlucidum. Fundamentum, Christus, vel fides: In Apost. Fundamentum. n. aliud nemo potest ponere, quam id quod positum est, Christus Iesus. Maceria, lex, vel angelorum custodia. In cantico Esaiae: Et maceria circundedi, et calamos affixi, et plantavi vineam. Domus, anima, in qua Christus habitat: vel Ecclesia. In Ps. In domum Domini ibimus. Coenaculum, altitudo meritorum, vel scientiae. In Evang. Et ipse vobis ostendet coenaculum magnum. Ostium, adapertio fidei. In Apost. Ostium. n. mihi apertum est magnum et evidens. Columna, firmamentum, vel stabilitas spiritalis. In Apost. Iacobus et Ioannes et Cephas, qui videbantur columnae esse. Paries, interdum structura bonorum operum. In Cantico canticorum: Ecce hic retro post parietem nostrum prospiciens per fenestras. Fenestrae, visus et auditus, vel caeteri sensus, ut supra: Prospiciens per fenestras. Item in malam partem: Mors introivit per fenestras. Gradus, spiritalis assensus. In Ps. titulo: Canticum graduum. Pavimentum, humiliatio, vel afflictio animae, sive in terrena declinatio. In Ps. Adhaesit pavimento anima mea. Psalterium, opera bona. In Ps. Psalterium iucundum cum cithara. Cithara, pectus [?: de--tum ] , in quo tanquam nervi sunt virtutes: hoc est, spiritalia bona. In Psal.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
