# Clavis scripturae sacrae, pars prima 2.2.1.139-152

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 2.2.1.139 to 2.2.1.152. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/2.2.1.139
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/2.2.1.139

Babylon, confusio, sive transitio. Aethiopia, tenebrae. Aegyptus, tribulatio, sive tenebrae. Tyrus, angustia. Romani, sublimes, vel tonantes. Sinai, mensura, sive mandatum. sive tentatio, vel amphora mea. Gehenna, vallis gratuita. Quidam aestimant appellatam hanc a valle Gehennon, quae est iuxta murum Hierusalem. Hebraei, transitores. Sadducaei, iustificati. Pharisaei, divisi. Galilaei, volubiles. Samaritae, custodes, eo quod â Babyloniis illic ad custodiam collocati sint Iudaeorum. ¶ Cum in caeteris, tum et in hoc abundanter liquet, scriptura omnis sacra quam vere divina sit, ac plena mysteriis, quando ita congruant reb. nomina, effectibusque respondeant. Sicut David, quam exprimitur in Latinum fortis manu: utique fortiss. omnib. fere bellis extitit. Solomon, pacificus: utique in pace regnum administravit. Daniel, iudicium Dei utique in presbyterorum iudicio sententiam divinae disceptationis exhibuit. Unde quid mirum, si hi futura praedicaverint, quorum ent nomina, sicut res edocent, prophetiam sonant? Sediam de variis vocabulis interpretationem ponamus.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
