Latin
APPENDIX, Book 2, De Avibus, vel volatilibus. XI
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 2.2.11
Unproofread scanNot analysed yet
Pelicanus, avis parva, quae solitudine delectatur. Est et aliud Pelicanorum genus in Nilo, pene cygnis simile, nisi quôd paulo maiores sunt. Quidam ita et onocrotalos vocant. Nycticorax, noctua: multi bubonem esse contendunt. Sunt etiam qui asserunt, esse orientalem avem, quae nocturnus corvus appelletur. Ibis, in Pentateucho, avis Aegyptia, obscaenitate oris immunda, quo alvum purgare consuevit. Herodius, in Psalmo, ardea a quibusdam putatur. Larus, in Pentateucho, gaviam significat. Coenomyla, non musca canina, ut quidam putant, in Psalmo accipienda est: sed musca onimoda. et ideo non per y Graecam literam, sed per diphthongum oe scribi debet. Cyniphes, culicum genus est, aculeis permolestum.