# Clavis scripturae sacrae, pars prima 2.2.3.1-31

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 2.2.3.1 to 2.2.3.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/2.2.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/2.2.3.1

Mandragora in Genesi, genus pomi similimum parvo peponi, specie vel odore. Mazaroth, Zodiacon, quae 12 signa Mathematici adserunt. Fath, clima: id est, plaga meridiana, vel occidentalis. Rhamnus, in Psalterio non rubus est, sed spinarum genus, sentib. [?: pe-stum ] . Rhomphea, gladium in Latinum sonat. nam ubi in Gen. dicitur, gladius flammeus atque versatilis, in Graeco Rhomphea ponitur. Frameae, hastae longissimae. Sunt qui [?: ] ent nunc armorum vice utentes, hoc nomen tribuunt. Quid etiam ita gladios significari putant. Capparis, in So [?: -mone ] , fruteti genus in Oriente, simile lentisco. Palatae, in Regnorum: massae, quae de recentib. ficis compingi solent. Palatae, Graecum est: Debelaim, in Osea Propheta, palatas dicunt. Dabir, in Regnorum, oraculum quod erat factum in medio interiori parte templi in quo et arca Domini erat: hoc appellabatur Sancta sanctorum. Brisus, genus Serici grassioris pariter, et fortioris. [?: S- ] quidam, qui et genus lini esse byssum putent. Faenicium, in Esaia, coccinum. Lutheres, in Regnorum, conchae, vel canthari aquarii. Sed et Cantharus Graecum nomen est. Latomi, in Regnorum, lapidum caesores: et hoc Graecum est. Creagrae, in Paralip. fuscinae, ad carnes de caldariis proferendas: Graecum est. Sambura, in Musicis genus symphoniarum. Nablum, quod Graece appellatur Psalterium, quoque a psallendo dictum est. Ad similitudinem est citharae barbaricae, in modum deltae literae, Δ. Tympanum. quod extenta pelle vel cor o efficitur. Cinari, ut quidam putant, acetabula, quae [?: -c- ] in modulos concitantur. Thyna, ligna. de his Solomon gradus fecit in domo Domini, incognita, ligna ent pentiorib. Iudaeorum. Sethim, spinarum in eremo genus est, e quae+. bus lignum imputribile. Sabeth, virgulti apud Hebraeos nomen est, in Gen. Ecce, inquit, aries post tergum eius tenebatur in virgulto Sabeth. Lebetae, aenei minores, in usa coquendi paratae. In Paral. Pacificas vero hostias coxerunt in lebetis, et cacabis, et ollis.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
