Latin
APPENDIX, Book 2, De Mensibus. VII
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 2.2.7
Unproofread scanNot analysed yet
Nissan, in libro Esdrae mensis quem dicunt Martium, quique in Scripturis appellatur mensis primus. Elul, in Machabaeorum libro, Augustus: qui apud nos mensis Sextus appellatur. Casleu, in Zacharia propheta, November: qui est Nonus. Thebeth, in libro Hester, December: qui est decimus. Sabath, in Zacharia propheta, Ianuarius, qui apud nos undecimus. Adar, in libro Esdrae, Februarius: qui apud nos duodecimus. Quod sic etiam reliqua Hebraea mensium vocabula, quae in Canone non reperi, scire voles: Iar, vocatur mensis secundus: Sivan, tertius: Thamus, quartus: Alo, quintus: Tisri, sextus: Mareson, septimus.