# Clavis scripturae sacrae, pars prima 2.2.7

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, APPENDIX, Book 2, De Mensibus. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/2.2.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/2.2.7

Nissan, in libro Esdrae mensis quem dicunt Martium, quique in Scripturis appellatur mensis primus. Elul, in Machabaeorum libro, Augustus: qui apud nos mensis Sextus appellatur. Casleu, in Zacharia propheta, November: qui est Nonus. Thebeth, in libro Hester, December: qui est decimus. Sabath, in Zacharia propheta, Ianuarius, qui apud nos undecimus. Adar, in libro Esdrae, Februarius: qui apud nos duodecimus. Quod sic etiam reliqua Hebraea mensium vocabula, quae in Canone non reperi, scire voles: Iar, vocatur mensis secundus: Sivan, tertius: Thamus, quartus: Alo, quintus: Tisri, sextus: Mareson, septimus.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
