Latin
1.2.1 to 1.2.3
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 1.2.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Erudite inquit Aristoteles, Gradum esse ad agnitionem rerum, ipsa primum dubia observasse. Quare utile fuerit initio recensere causas, quare Scriptura interdum sit difficilior. Dico autem de difficultate non tali, qualem adversarii non sine extrema blasphemia veritatis fingunt, ut impossibile sit, verum ipsius sensum de omnibus necessariis dogmatibus percipere: ideoque omnes ad Pontifices, eorumque Concilia ac decreta, tanquam certissimos, errori non obnoxios, ac irrefragabiles interpretes, qui quasi praetoria quadam potestate eas interpretari possint, confugere oporteat: sed quod nostra culpa non ubique ita apertus nobis eius sermo ac sensus videtur, ut in multis aliis scriptoribus. Quae non eo a me dicuntur, ut vel impiis calumniandi Sacras literas occasio detur, vel quisquam ab earum studio absterreatur: sed contra, ut tanto magis diligentia lectorum excitetur, utque observatis hisce difficultatibus, tanto exactius postea remedia quae proponam, perdiscantur. Adhibita etiam diligentia ac invocatione, certissima veritas de omnibus necessariis in eis reperiri potest. 1 Auditorium indocilis, tum et contemptor talium, non cupit ea quae Dei sunt. Multum sane, atque scio pene totum in auditore aut discente situm esse, quotidiana experientia docet. Ingeniosus omnia facilius percipit, quam tardus. Alium item videmus aliam scientiam aut artem citius alia addiscere: sine quia magis ad eam idoneus est, sive quia magis ad eam proclivis. At in sacra doctrina omnes homines sua natura non tantum tardi ac stupidi sunt, sed etiam prorsus in contrarium sensum proni praeciptesque: non solum eam amare, expetere ac intelligere nequimus, sed etiam stultam ac impiam iudicamus. prorsusque ab ea abhorremus. 2 Interpretes, qui vel maxime rudibus adiumento ad cognitionem sacri codicis esse debebant, saepe magis obscurant quam exponunt Scripturas, vel inscitia, vel malitia: dum magis suas cogitationes aut somnia in Scripturam invehunt, eique (ut Scripturam impii Iesuitae Colonienses blasphemant) cereum etiam assingunt. Vetusti quidem scriptores obscurarunt sacras literas ob inscitiam tum linguae, tum et rerum ipsarum: recentiores vero Sophistae, ob inscitiam simul, et malitiam. Quae enim posset (obsecro) perniciosior inversio sensus Sacrarum literarum excogitari, quam quod praecipuorum vocabulorum, aut rerum potius (ut peccati, iustitiae, iustificationis, fidei, gratiae, carnis, spiritus, et similium) paene philosophicas et Aristotelicas significationes in Sacras literas invexerunt, easque adeo plane inverterunt, ut cum illae sua vi proprie ac ex professo unicum agnum Dei, eiusque sacrificium merita ac opera tanquam unicam salutis viam monstrent: istorum fraude ita nunc distortae sint, ut videantur Moysen et bona opera ac merita hominum ostentare ac depraedicare?