Latin
1.2.19 to 1.2.29
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 1.2.19-29
Unproofread scanNot analysed yet
18 Brevis est Scriptura verbis et sententiis. unde accidit illud Horatianum, Brevis esse laboro, Obscurus fio. Quod incommodi brevitas in omnibus linguis parit. 19 Contrahit plures sententias aut sensus, resve procul dissitas in unam sententiam: sicut in Eclipsi, et in capite de Conciso stylo, aliisque Regulis ostendam. 20 Multa item sunt subintelligenda: valde enim concisus est hic sermo, ut in Eclipsi multis exemplis ostendam. 21 Modorum verbi et coniunctionum apte eos connectentium defectus, plurimas obscuritates pariunt. Sic et Casuum defectus: quod ex aliis linguis non difficile est coniicere. Nam Articuli in hoc sermone parum feliciter Casus discriminant: quando quidem iidem saepe pluribus Casibus serviunt. 22 Defectus compositorum verborum, ut simplicibus pro compositis uti cogantur, non raro obscurat locutiones: quod cuivis in promptu est coniicere. 23 Aliquando singulae voces sententias integras exprimunt, quae quasi obiter aliis adglutinantur: qua brevitas, et quasi peregrinitas, imperito et somnolento lectori facilime imponit. 24 De una sententia interdum ut de duabus agit: et contra de duabus diversis, ut de una: ut alibi in hac parte, propria Regula ostendam. 25 Saepe sermo nimium oneratur verbis ac sensibus, ut in illo involucro non facile ab imperitis cernatur, qui sint principales sensus, qui accidentarii: et quomodo illi inter se cohaereant, quove ordine intelligendi, expendendi, in animum recondendi, et in usum quoque suum aut alienum adhibendi sint. 26 Magna libertas in vocabulis est in hoc sermone, dum per varios tropos, iam ad hasce, iam ad alias significationes aut res traducuntur: quod imperitioribus saepe dubitandi, aut etiam errandi occasionem praebet. 27 Uni verbo aliquando duplicat sensus: ut ostendam in Regula de verbis praeter ac contra suam naturam motum quendam accipientibus. 28 Magnus est abusus Syncategorematum, seu omnium indeclinabilium partium, sive significatio eorum, sive collocationem expendas. Illi vero cardines aut iuncturae multum faciunt ad illustrationem et obscurationem, si vel dextre, vel incommode adhibeantur. Non solum autem significatio eorum mirabiliter variat: sed etiam crebro tum abundant, tum desunt, tum denique non suo loco collocantur.