# Clavis scripturae sacrae, pars secunda 1.2.4-8

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda, 1.2.4 to 1.2.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/1.2.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/1.2.4

3 Sermo est nonnihil obscurus: cuius rei multae sunt causae, de quibus mox dicam, praecipue autem nostra eius imperitia. Est vero sermo nota aut imago rerum, et veluti quaedam perspicilla, per quae res ipsas intuemur. Quare si sermo sit vel per se, vel nobis obscurus, difficulter ex eo res ipsas cognoscimus. 4 Aliarum gentium sermo semper aliis est difficilis: quod experientia docet, idque etiam in vulgaribus inguis, in quibus multi multos annos versantur perpetuo colloquendo, legendo, scribendo, et subinde peritos percunctando. 5 Vetustus sermo recentioribus obscurus est. Romani linteos libros et annales Pontificum vix intelligebant, teste Horatio, cum adhuc eadem lingua esset. Sic Germani nunc non intelligunt ea quae tempore Caroli Magni scripta sunt, cum quidem eadem sint vocabula, ut videre est in Otfridi Evangeliorum versione. Tota omnino illa vetustissima ratio dicendi, atque adeo etiam vivendi, est recentioribus et obscura et difficilis. 6 Stylus connexus et pendens, facit non raro ignorari principium et finem. Proprium hoc genus ita commodi fuit veteribus praesertim, teste Aristotele Rhetor. 3. Quod fit, cum oratio non prius finitur, quam ipsae materiae, sed semper alia ex aliis pendent: cuiusmodi ipse dicit Herodoti esse. Tametsi Paulo interdum illa pendens oratio etiam in diversas res transit. De hac re proprium in hac parte caput habebitur. 7 Diversitas quoque sermonis singulorum scriptorum, praesertim autem Novi et Veteris testamenti (cum tanquam unius autoris, sicut et est, accipi debeant tota Biblia) non modicum impedimentum adfert imperitiori lectori. Ut enim quis maxime se ad unius illorum scriptorum phrasim assuefaciat, non mox alterum intelliget. Praeterea non raro ille diversus sermo, diversas etiam res adferre videtur. Ideo Sadducaei, et ab initio omnes Iudaei putabant, aliam doctrinam esse Prophetarum, quam Mosis fuerit. Sic nunc quoque multis Christianis alia quaedam dicere ac docere Novum testamentum videtur, quam Vetus.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml.
