Latin
1.2.44 to 1.2.49
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 1.2.44-49
Unproofread scanNot analysed yet
43 Causae non verae, ut verae saepe ponuntur, aut certe non cum suis effectibus coniunguntur: quod in peritis occasionem errandi praebet. De qua re in proprio Cap. agetur. 44 Lex et promissio, aut Evangelium, videntur pugnare non intelligenti. Eorum concordia et discrimen est certissima clavis totius Scripturae. Est autem eorum concordia haec, quod sciri debet, Evangelium esse supra legem, et vitam reipsa dare, quam lex promittebat quidem: dare autem culpa vitioque corrupti hominis, obedientiam praestare nequeuntis, non valebit. quare legem, omisso suo primario officio praestandae iustitiae ac vitae, nunc famulari Evangelio, et accidentaria functione fungi: nempe ut peccata ac iram Dei revelando, homines ad quaerendum medium compellat, sicque sit paedagogus ad Christum. 45 Verus quidem ac nativus usus legis multum in Scriptura urgetur, cum is iam nostra culpa plane perierit: nempe, iustificare ac vivificare. Accidentarius vero qui iam primarius est, obscurius in veteri Testamento proponitur. Quod plurimis occasionem errandi praebet. Sed de hac re agitur in Libello cui titulus De velamine Moysis. 46 Velamen Mosis multiplicem obscuritatem continet, quam in libello qui hunc ipsum titulum habet, et huic parti adiunctus erit, exposui: qui et antea fuit editus. 47 Mirabile opus sapientiae ac providentiae Dei est, quod ita sua mysteria tradere voluit, ut sicut prima patefactio, ita etiam sequentes illustrationes tantum de eius benigna manu promptaque liberalitate expectarentur. 48 Singulari consilio Deus initio obscurius, postea clarius sua mysteria patefecit. Quod sicut admirari et sanctificare debemus, ita aliquid obscuritatis necessario prioribus obiecit. Nostro sane tempore, licet nulla nova ac immediata patefactio sit caelitus immediateque facta, nec ulla Bibliorum pars addita: tamen nemo intelligens ac studiosus veritatis negare potest, praesentem theologiam et Sacrarum literarum lucem prae omni vetustate, veluti meridiem prae aurorae luce fulgere: taceo iam Antichristi admirandam revelationem, ac expugnationem.