# Clavis scripturae sacrae, pars secunda 1.2.9-18

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda, 1.2.9 to 1.2.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/1.2.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-secunda/1.2.9

8 Sermo valde figuratus est, idque multipliciter. Multus est in similitudinibus, allegoriis, typis, interrogationibus, hypotyposibus, prosopopoeiis, et similibus Schematibus, quae non quivis non praemonitus intelligere ac decernere potest. 9 Habet multos ac varios tropos, eisque plurimum utitur: quorum non pauci sunt inusitatiores aliis linguis, praesertim quod ad singula exempla. nam generum alia ratio est, cum ad eadem nomina omnium linguarum tropi aut figurae possint redigi. 10 Hebraei continuatos saepe tropos vel eiusdem generis, ut metaphoras: vel diversi generis, ut metaphoras, metonymias, synechdochas, anthropopathias, et similes inter se commiscent. 11 Saepe in una voce duplicatos aut etiam triplicatos tropos habent: ut propria Regula ostendetur ut, Manus Domini tetigit me: ubi primum est anthropopathica metaphora ab homine ad Deum translata: deinde, manus pro suo effectu ponitur, nempe pro poena. 12 Procul petitos tropos, ac duros, non raro usurpant: ut, aedificari hominem, aut religionem: induere Christum, aut maledictionem. 13 Duriter inter se cohaerentes tropos non raro adhibent: ut, aedificari et plantari virginem filiam Sion. 14 Anacolutha et anandapodota verborum, sermonis, sensuum ac rerum reperiuntur. Saepissime enim fit, ut vel verba, vel constructio seu forma orationis, vel denique etiam sententiae aut res si ad Latinum morem examinentur, parum respondeant praecedentibus: aut plane non adsint, sed tantum subintelligi debeant. 15 Multae Enallagae partium orationis, et etiam accidentium eorum, passim in Hebraeo sermone reperiuntur. 16 Variae Parentheses et reduplicationes crebro adhibentur: quae nisi diligentissime observentur, et attente expendantur, perturbant intellectum, memoriamque lectoris: ut seriem sensuum aut sententiarum amittat, ac veluti in ignota sylva solitarius oberret. Nec raro accidit, ut etiam diligens lector terque quaterque recurrat ad initium, et conetur observare seriem sensuum, nec tamen facile possit ob istas difficultates. 17 Defectus librorum obstat, ut unius verbi aut phrasis obscurioris usus aliunde agnosci aut illustrari non possit. In aliis linguis, ut Graeca ac Latina, ob librorum copiam multae locutiones et loca autorum, quae ex ipsis intelligi exponique non possent, ex aliis illustrantur.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-2.xml.
