Latin
1.3.6 to 1.3.12
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 1.3.6-12
Unproofread scanNot analysed yet
Quintum remedium sit, ardens oratio. Quicquid enim petierimus, impetrabimus, et Dominus tandem opportune pulsanti misericorditer clausa aperiet: et obscura, accensa sui Spiritus lucerna, nobis manu sua ductis, illustrabit et monstrabit. Sextum remedium est hic quoque sicut et in omnibus aliis scientiis ac artibus, vera ac viva experientia: quae omnino obscuriora Theorices mirifice illustrat ac declarat. Septimum, et quidem ingens remedium est, quod eadem saepissime in Sacris literis iterantur: et quae uno loco vel brevius vel obscurius dicuntur, alibi solent a Spiritu sancto tum plenius, tum clarius exponi: sicut praeclare dicit Augustinus, non facile ullam sententiam esse figurate propositam, quae non sit alibi perspicue explicata. Conferantur igitur loca Scripturae diligenter, sic alius alium illustrabit: quae felicissima expositio Scripturae est, testantibus id etiam ipsis Patribus. Ultimum remedium sint bonae ac perspicuae versiones, et fidi Sacrarum literarum interpretes, praesertim qui textum magis dextre tractarunt. Verum quoniam haec res longe maximi momenti est: ideo, licet in toto hoc opere ea tractentur quae huc potissimum spectant, tamen etiam hunc proprium tractatum constituam, in quo Regulas recte cognoscendi Sacrum volumen proponam. Primum vero ex eo ipso non paucas depromam, quae proculdubio optimae certissimaeque erunt. Deinde alia serie recensebo eas, quas vel alii hactenus praemonstrarunt, vel mihi munere asmi Spiritus incident. Ne vero Papistae suo more nos calumnientur, me ultro fateri, Scripturam habere complures difficultates: et quantumvis quaedam remedia adscribam, ea tamen nequa quam esse idonea rudioribus: quare se merito arcere imperitos a Sacrarum literarum lectione: sciendum est, plerasque istarum difficultatum in infinitis locis bonas versiones amovisse. qualis est imprimis versio Lutheri, dum non omnes Hebraismos exactissime ac ad literam exprimunt, sed magis nobis perspicue nostroque modo loquendi eadem sensa fideliter reddunt.