Latin
2.11.7 to 2.11.9
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.11.7-9
Unproofread scanNot analysed yet
Idem de unico baptismo, libro secundo: Literis omnium episcoporum sacra praeponitur Scriptura. Can. 8. Quis nesciat sacram Scripturam canonicam tam veteris quam novi Testamenti, certis terminis suis contineri, eamque posterioribus omnibus Episcoporum literis ita proponi, ut de illa omnino dubitari et disceptari non possit, utrum verum, vel utrum rectum sit, quicquid in ea scriptum sit, vel constiterit esse. Episcoporum autem literas, quae post confirmatum canonem vel scriptae sunt, vel scribuntur, et per sermonem forte sapientiorem in ea re cuiuslibet peritioris, et per aliorum episcoporum graviorem autoritatem doctioremque prudentiam, et per concilia licere reprehendi, si quid in eis forte a veritate deviatum est. Idem in Epistola ad Vincentium: Ex dictis quorumlibet Episcoporum contra divina mandata calumniae non colligantur. Can. 9. Noli frater contra divina tam multa, tam praeclara, tam indubitata testimonia colligere velle calumnias, ex episcoporum scriptis, sive nostrorum, sicut Hilarii sive Cypriani et Agrippini, antequam pars Donati separetur: primoque hoc genus literarum ab autoritate Canonum distinguendum est. Non enim sic leguntur, tanquam ita ex eis testimonium proferatur, ut contra sentire non liceat, sicubi forte aliter sapuerint quam veritas postulat. In eo quippe numero sumus, ut non dedignemur etiam nobis dictum ab Apostolo accipere: Et si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelavit. Idem in Epistola ad Fortunatum: Non debetur par reverentia canonicis scripturis, et expositionibus earum. Can. 10. Neque quorumlibet disputationes, quamvis catholicorum et laudatorum hominum, veluti scripturas canonicas habere debemus, ut nobis non liceat salva honorificentia, quae illis debetur hominibus, aliquid in eorum scripturis improbare atque respuere: si forte inveniremus quod aliter senserint quam veritas habet, divino adiutorio vel ab aliis intellecta, vel a nobis. Talis ego sum in scriptis aliorum, quales volo esse intellectores meorum.