Latin
2.18.1 to 2.18.2
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars secunda 2.18.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nemini autem dubium esse oportet, ad divinarum rerum cognitionem divinis utendum esse doctrinis. Neque enim scientiam caelestium per semet humana imbecillitas consequetur, neque invisibilium intelligentiam ipse sibi corporalium sensus assumet. Non enim vel id quod creatum in nobis atque carnale est vel id quod in usum vitae nostrae ex Deo datum est, suomet iudicio naturam creatoris sui opusque discernet. Non subeunt ingenia nostra in caelestem scientiam, neque incomprehensibilem virtutem sensu aliquo infirmitas nostra concipiet. Ipsi de se Deo credendum est, et iis quae cognitioni nostrae de se tribuit, obsequendum. Aut enim more gentilium denegandus est, si testimonia eius improbantur: aut si, ut est, Deus creditur, non potest aliter de Deo, quam ut ipse est de se testatus, intelligi. Cessent itaque propriae hominum opiniones, neque se ultra divinam constitutionem humana iudicia extendant. Sequamur ergo adversas irreligiosas et impias de Deo institutiones, illas ipsas divinorum dictorum authoritates, unumquodque eorum ipso de quo agitur authore tractabimus: non ad fallendam et male imbuendam audientium imperitiam, quasdam verborum enunciationes subtractis eorum causis coaptantes. Intelligentia enim dictorum ex causis est assumenda dicendi: quia non sermoni res, sed rei est sermo subiectus. Verum omnia editis simul et dicendi causis et dictorum virtutibus persequemur. Igitur singula secundum propositionis ordinem retractentur, nam hoc eorum principale est. Idem de Trinitate lib. 3. Nihil igitur in divinis effectibus humanae mentis opinione tractandum est: neque de creatore suo opificii ipsius materia decernat. Assumenda autem nobis est stulticia, ut sapientiam sumamus non in prudentiae sensu, sed naturae nostrae conscientia, ut quod cogitationis terrenae ratio non concipit, id nobis rursum ratio divinae virtutis insinuet. Cum enim recognita stulticiae nostrae intelligentia imperitiam naturalis in nobis imprudentiae senserimus: tum per divinae sapientiae prudentiam ad Dei sapientiam imbuimur, cum sine modo virtutes Dei ac potestatem metiamur, cum naturae Dominum non intra naturales leges cohibeamus, cum hoc solum de Deo bene credi intelligamus, ad quod de se credendum ipse sibi nobiscum et testis et autor existit.